{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 20.337.70-93","citation":"Benedict, Regula 20.337.70-93","ref":"20.337.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.70.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Victore (De modo orandi, cap. 4): « Homo qui rogatur per narrationem nostram docetur, ut sciat quid velimus; per supplicationem pulsatur ut annuat quod petimus. Sed in illa quae ad Deum fit oratione narratio necessaria non est, nisi forte homo ad hoc narret ut ipse petitionem suam melius intelligat; ut et per orationem suam admonitus quid petat consideret, et per considerationem petitionis suae exercitatus devotius oret. » Sed in puritate cordis.] Quia soli mundo corde Deum videbunt. « Ut autem eo fervore ac puritate qua debet, emitti possit oratio (ita loquitur Cassianus [Collat. 9, c. 3]), haec sunt omnimodis observanda. Primum, sollicitudo rerum carnalium generaliter abscindenda est. Deinde nullius negotii causaeve non solum cura, sed ne memoria quidem penitus admittenda; detractiones, vaniloquia, seu multiloquia, scurrilitates quoque similiter amputandae; irae prae omnibus siv… tristitiae perturbatio funditus eruenda; concupiscentiae ac philargyriae noxius fomes radicitus evellendus: Et ita his ac similibus vitiis extrusis penitus et abscissis, quae hominum quoque possunt patere conspectibus, talique, ut diximus, respurgii emendatione praemissa, quae simplicitatis et innocentiae puritate perficitur, jacienda sunt primum profundae humilitatis inconcussa fundamenta, quae scilicet turrim intraturam coelos valeant sustinere; deinde superponenda virtutum spiritualium exstructio; ab omni discursu atque evagatione lubrica animus inhibendus, ut ita paulatim ad contemplationem Dei ac spiritualis intuitus incipiat sublimari. Quidquid enim ante orationis horam anima nostra conceperit, necesse est ut orantibus nobis per ingestionem recordationis occurrat. Quamobrem quales orantes volumus inveniri, tales nos ante orationis tempus praeparare debemus, etc. » Et compunctione lacrymarum.] Quid sit compunctio, docetur apud S. Augustinum his verbis (De Spiritu et anima, cap. 50): « Compunctio est quand… ex consideratione malorum suorum cor interno dolore tangitur. » Aliter liber de modo vivendi i… opera S. Bernardi (Cap. 10): Compunctio cordis est humilitas mentis, veniens de recordatione peccati et timore judicii.","prev":{"citation":"Regula 20.337.48-69","label":"20.337.48 to 20.337.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.48"},"next":{"citation":"Regula 20.337.94-125","label":"20.337.94 to 20.337.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.94"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}