{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 22.345.24-49","citation":"Benedict, Regula 22.345.24-49","ref":"22.345.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.345.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.345.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.345.24.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Ferreolus in Regula c. 33. Et certe sancti nocturnas vigilias orationibus et precibus praevenire solebant, sicut de S. Mauro refert Faustus in ejus Vita, quod aliquando quinquagenos, aliquando centenos psalmos, aliquando psalterium integrum recitaret ante nocturnae orationis synaxim; et Gervinus abbas Centulensis piissimus (Chron. Centul. l. iv, c. 26), ubi somni parum percepisset, de grabato sese excutiens, domum orationis intrabat, omnes aras orando, gemendo, genuaque flectendo circuibat; atque ut vigiliarum horam advenire sentiret, ne ab aedituis aut janitoribus observaretur, lectum ullo sine strepitu repetebat. Lectisternia.] Quid sint lectisternia non consentiunt Regulae commentatores. Hildemarus: « Sternia, inquit, duobus modis dicuntur; id est domus ubi lecti sternuntur, seu etiam locus ubi unus lectus stratus existit. » Similiter Smaragdo: « Lectisternia dicuntur ubi homines jacere sedereque consueverunt. » Ita etiam Nicolaus de Fractura: « Lectisternia, id est loca in quibus jacere solent monachi; » et cardinalis d… Turrecremata: « Lectisternia autem, id est loca vel locellos in quibus lecti sternendi sunt. » Quibus consentit Bernardus Cassinensis ita scribens: « De hoc vocabulo, lectisternia, dicunt quidam quod idem est quod lectus stratus, hoc est lectus cum suo stramento; alii dicunt lectisternium esse domum in qua lecti sternuntur; sed rei veritas est quod lectisternia sunt loca in quibus sedere et jacere solemus: nam regulariter monachus et lectum in quo quiescat, et locellum in quo sedendo legat habere debet. » Bernardum in primo comment. exscribit Boherius; in secundo vero: « Lectisternia, inquit, id est lectorum stramenta, » de quibus c. 55, ad quod remittit: « Stramenta lectorum matta, sagum, lae…a, et capitale. » Denique Richardus de S. Angelo: « Lectisternia, id est ordines, seu ordinationes lectorum. » Ad quem accedit Theobaldus Artaldus hunc locum Gallice ita reddens: Ils doivent avoir et garder les lieux et situations de leurs couches.","prev":{"citation":"Regula 22.345.1-23","label":"22.345.1 to 22.345.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.345.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.345.1"},"next":{"citation":"Regula 22.345.50-81","label":"22.345.50 to 22.345.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.345.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.345.50"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}