{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 22.353.1-20","citation":"Benedict, Regula 22.353.1-20","ref":"22.353.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.353.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Accendendi horam assignat Magister his verbis (Cap. 29): « In quo atrio pendeat cicendelus, qui quotidie a cellerario factus, ab hebdomadariis ad seram ante completorios incendatur, ut videant diversi quomodo se collocent. » Hildemarus vero, habita temporum ratione, aestate quidem qua majores sunt dies, post capitulum, id est post collationis lectionem; hieme autem, quando incipiente jam nocte completur capitulum, dum ibidem sedent, lucernam vult accendi. Smaragdus quotidie ante completorium, Bernardus Cassinensis quando propter solis occasum dormitorium incipit obscurari. Sed juvat hic Ingulfi abbatis Croylandensis de…retum hanc in rem referre: « Hieme accedente a festo S. Bartholomaei ad festum S. Michaelis statim post terminatam campanam collationis famuli ecclesiae accendant tria luminaria in claustro, et quatuor in dormitorio: videlicet duo in dormitorio, et alia duo in necessariarum domo. Sed luminare in capitulo antequam campana collationis incipiat pulsari, debet accendi, et continuo ardere usquequo matutinis finitis dormitorium ascenderint monachi universi. Hieme vero recedente a festo Purificationis B. Mariae usque ad festum S. Guthlaci idem modus illuminationis universorum luminarium praedictorum in omnibus observetur. A festo vero S. Michaelis usque ad festum Purificationis accendantur omnia ista luminaria praedicta antequam monachi ad regularem potationem refectorium ingrediantur; et sic maneant accensi omni tempore anni usque ad ortum solis, praeter lampadem pendentem in capitulo, qui debet exstingui postquam conventus dormitorium ascenderit, matutinis in ecclesia consummatis. A festo quippe S. Guthlaci usque ad festum S. Bartholomaei per totam aestatem in ipso solis occasu sacrista, seu subsacrista in dormitorio debet accendere luminaria supradicta, ita quod saecularis tempore nocturno non habeat occasionem dormitorium introeundi; et sic debent ardere usque clarus dies illucescat. Quod si de negligentia sacristae aliqua dictorum luminarium defecerint statutis temporibus inaccensa, ipse sacrista sit in crastino in refectorio ad panem et aquam absque misericordia.","prev":{"citation":"Regula 22.345.378-384","label":"22.345.378 to 22.345.384","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.345.378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.345.378"},"next":{"citation":"Regula 22.353.21-38","label":"22.353.21 to 22.353.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.353.21"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}