{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 22.353.98-121","citation":"Benedict, Regula 22.353.98-121","ref":"22.353.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.353.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.98.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Si potest fieri ante debet sine femoralibus jacere, quam sine pedulibus. » Hic venit in mentem quod de S. Hugone episcopo Gratianopolitano scribit Guigo in ejus Vita, n. 31 (Boll. 1 April.): « Dolebat nonnullos in religioso habitu ad sanctitatis injuriam tibiis dormire nudatis. » Et cincti cingulis aut funibus.] Quid sit cingulum, quid funis, explicat his verbis Hildemarus: « Funis est qui de canaba fit vel lino in rotundum; cingulus autem corrigia est de lana vel lino, sed non in rotundum sicut funis, sed in latum sicut tricia. » Et revera S. Stephanus abbas Obazinensis laneo utebatur cingulo ex ejus Vitae I. ii, n. 34 (Tom. IV Misc. Baluz.). Et cultellos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerentur dormientes.] Ergo cultellos seu gladiolos ad latus olim deferrebant monachi per diem, quos ad seram antequam lecto decumberent, deponebant, et mane surgentes resumebant, ut videre est in antiquis Cluniacensis monasterii Consuetudinibus (Lib. ii, cap. 10): « Ad sonitum qui diluculo fieri solet in dormitorio ad excitandos fratres, facit (novitius) id ipsum quod ad signum nocturnorum: quantocius surgit….. cultelli sui secum portandi cavet oblivisci. » Et postea: « Quoties post vesperas coenatur, coena facta, dormitorium ascendit, cultellum deponit, diurnalibus calceis detractis; nocturnales induit, etc. » Quod de parvis cultellis ad panem, aliaque comestibilia, aut aliquid hujusmodi secandum, est intelligendum: nam « magnos gladios nobis habere non licet, inquit Boherius, imo tenentes inter septa monasterii sunt eo ipso excommunicati, nisi licentiam expressam habuerint suorum praelatorum, » ex decretali Clementis V Ne in agro dominico. Porro ad hunc S. Benedicti locum respicit Magister cum dicit (Cap. 11): « Bracile fratrem in nocte uti ideo prohibemus, ne dum se regyrat, per somnum exiens per thecam mucro cultelii carni ejus figatur. » Et ut parati sint monachi semper.] Ad opus Dei scilicet.","prev":{"citation":"Regula 22.353.67-97","label":"22.353.67 to 22.353.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.353.67"},"next":{"citation":"Regula 22.353.122-138","label":"22.353.122 to 22.353.138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/22.353.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/22.353.122"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}