{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 23.359.117-138","citation":"Benedict, Regula 23.359.117-138","ref":"23.359.117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.117.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"quia illa non debet fieri pro minoribus culpis, de quibus hic; nec etiam minor excommunicatio, quae separat a sacramentis Ecclesiae; sed est ista excommunicatio separatio a mensa fratrum, et chori ecclesiae communi participatione, de qua loquitur sequenti capite. » Econtra Menardus: « Haec est propria excommunicatio, quam majorem vocant theologi; nam ex parte excommunicati praecedit contumacia, et contemptus, et gravitas culpae; ex parte excommunicantis trina admonitio. » Cui consentit Joannes Craesbeeck. Vetus versio Gallica ita reddit textum: Soit excommunié, c'est-à-dire mis hors de la communauté des autres. Sed mea quidem sententia S. Benedictus hoc capite loquitur de excommunicatione in genere, de eadem in specie dicturus duobus capitibus consequentibus. An vero pro gravioribus culpis excommunicatione, quae proprie sit ecclesiastica censura, fratres suos inuri voluerit, discutiendum erit ad caput 25. Interim antiquam excommunicandi formulam ex Regula Magistri accipe (Cap. 13): « Cum suggestum fuerit abbati meritum inobedientis, jam non dicendus frater, sed haereticus legis; jam non dicendus filius Dei, sed operarius daemonis, qui dissipando sanctorum facta, velut quaedam scabies est procreata in grege. Convocet eum abbas praesentibus suis praepositis, vel caetera congregatione circumstante; et interrogati ab abbate praepositi ejus quid peccaverit, vel quoties monitus de ipso vitio non emendaverit, respondeant quid cum accusant. Quo audito vitio, talem abbatis contra se audiat vocem: O misera anima, quod es responsum datura Deo, quem per inobedientiam quotidie irritas, cum accesseris adorare eum? quare sub dominio Dei servis potius mammonae? quid mentiris Deo, alter Judas? Ille Judas iniquitatis pretio justitiam vendidit, tu Christianum nomen laceras malefactis. Ille Judas per pacem falsam Domino scandalum generavit, tu sub nomine sancti servitii Deo magis rebellis existis. Ille Judas falsus tradidit Magistrum discipulus, tu sub nomine sancto magis diabolum factis sequeris Christianus.","prev":{"citation":"Regula 23.359.81-116","label":"23.359.81 to 23.359.116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.81"},"next":{"citation":"Regula 23.359.139-156","label":"23.359.139 to 23.359.156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.139"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}