{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 23.359.139-156","citation":"Benedict, Regula 23.359.139-156","ref":"23.359.139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.139.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Astare enim habet nostra monitio, vel tuus spiritus, cui cum carne per propriam voluntatem repugnas, Deo ante tribunal tremendi judicii dicens: Domine, noluit intelligere ut bene ageret; iniquitatem meditatus est, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non audivit, sed magis gloriatus est in ea, potens fuit in iniquitate. Cum haec accusatus fueris in judicio, post nostram simul et ipsius tremendi judicis audias vocem dicentis tibi: Tu es qui odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te. Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnavit dolum. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et ponebas scandalum. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum; dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Dilexisti omnia verba praecipitationis in lingua dolosa. Haec fecisti et tacui: Existimasti iniquitatem quia eram tibi similis; arguam te, et statuam illam contra faciem tuam, ut destruat te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Tunc etiam et omnes justi de sua gloria in judicio videbunt te, cum ab eis fueris sequestratus ad sinistram inter haedos, et super te ridebunt ipsi dicentes: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem sibi, sed praevaluit in vanitate sua, et non fuit timor Dei ante oculos ejus; quoniam dolose egit in conspectu ejus, et dixit ut insipiens in corde suo: Non requiret Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Et ignoravit quia inimici qui mentiuntur Domino, erit tempus eorum in poenam aeternam. Quid ad haec dicturus es Deo? quas afferre ei habes miser excusationes in peccatis? cum tua te primo impugnaverint mala, et gehenna exspectaverit ut incendat.","prev":{"citation":"Regula 23.359.117-138","label":"23.359.117 to 23.359.138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.117"},"next":{"citation":"Regula 23.359.157-177","label":"23.359.157 to 23.359.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.157"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}