{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 23.359.24-55","citation":"Benedict, Regula 23.359.24-55","ref":"23.359.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.24.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"3° si recedit illicentiatus. » Ita illi secundum jura. Denique Benedictus Haeftenus (Lib. viii, tract. 4, disq. 3): « Dictum autem volunt contumacem sive a contemnendo, sive, ut aliis placet, a tumore, hoc est superbia. Jurisconsultis contumax dicitur, qui tribus propositis edictis, vel uno pro tribus, quod vulgo peremptorium appellatur, judicisque litteris evocatus, praesentiam sui facere contemnit. Apud monachos autem qui non tantum non comparet, sed qui non paret. » Secunda, aut inobediens. Quem a contumace distinguit Hildemarus, in eo quod omnis contumax est inobediens, sed non e converso omnis inobediens est contumax: nam etsi jussionem aut praeceptum non impleat, non tamen superbe respondet aut resistit in facie. Haec vero inobedientia qua de hic agit S. Benedictus, « illa est, inquiunt Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, et Boherius, qua quis non vult facere satisfactionem sibi secrete injunctam. » Non vero illa, addit Boherius, qaae contradictione opponitur obedientiae professionis, quia per illam totaliter receditur a Deo. » Inobedientem ergo bis secreto admonitum et tertio publice objurgatum S. Benedictus excommunicari praecipit. Econtra S. Pachomius (Art. 89): Si perfectae aetatis sit, decies admoneri ut a vitiis desistat; post haec audire nolentem monasterii legibus increpari; S. Basilius (Reg. fus., c. 47): inobedientiae rationem nolentem reddere e fratrum contubernio ejici. Simile aliquid habetur apud Cassianum (Lib. iv, c. 6). Et certe Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, inquit Apostolus, hunc notate, et ne commisceamini cum illo (II Thess. iii). Sed S. Columbanus (Poenitentiali) solum decernit, ut « si quis frater inobediens fuerit, duos dies unum paximatium et aquam » tantum accipiat. Tertia, aut superbus, quocunque superbiae genere. Quarta, aut murmurans, hoc est, qui « non tantum superbo et praefracto animo tacite inobediens est, sed per apertum murmur virus suum in alios diffundit, et eorum animos ad contradictionem excitat, » infit Haeftenus.","prev":{"citation":"Regula 23.359.1-23","label":"23.359.1 to 23.359.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.1"},"next":{"citation":"Regula 23.359.56-80","label":"23.359.56 to 23.359.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.56"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}