{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 23.359.56-80","citation":"Benedict, Regula 23.359.56-80","ref":"23.359.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.56.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Sed Bernardus Cassinensis et Boherius S. Benedictum hic intelligunt de levi et quasi consueto murmurio, non de illo quod alios ad commotionis peccatum trahit. De murmurio quod S. Benedictus excommunicatione ferit, et post eum Regula Magistri c. 12, et Cujusdam ad virgin, c. 18, diximus ad cap. 4 et 5, ubi varias quibus apud veteres monachos plecteretur poenas retulimus. Vel in aliquo contrarius existens S. Regulae, et praeceptis seniorum suorum, contemptor repertus fuerit.] Quintum hic sextumque casum reponit Bernardus Cassinensis, in quibus excommunicationis medela adhibenda est: scilicet quintum: Si in aliquo contrarius existat quis S. Regulae sextum: Si praeceptis seniorum suorum contempt…r repertus fuerit, sub hac interpunctione Regulae textum scribens: Vel in aliquo contrarius existens S. Regulae, et praeceptis seniorum suorum contemplor repertus fuerit. Cui favent nonnulli codices mss. et antiqua versio Gallica, quae hunc locum ita reddit, ou qu'il soit contraire en aucune chose à la sainte rieule, et qu'il soit trouvè despisant les commendemens de ses enciens. Sed si valeret talis interpunctio, non praeceptis, sed praeceptorum seniorum suorum contemptor legendum esset. Similiter Turrecremata quintum casum, si quis contrarius existat Regulae et praeceptis; sextum in contemptu seniorum constituit, cum hac interpunctione Regulae textum scribens: Vel contrarius existens S. Regulae et praeceptis, seniorum suorum contemptor repertus fuerit; cui concinit versio Gallica Guidonis Juvenalis. Sed non ita recte. Melius qui cum Menardo et Haefteno ita legunt: Vel in aliquo contrarius existens S. Regulae, et praeceptis seniorum suorum, contemptor repertus fuerit. Quibus in verbis unam et quintam excommunicationis causam constituunt. Atque ita S. Columbanus in Poenitentiali: « Qui vero suum praepositum aut Regulam blasphemaverit, foras repellendus est, nisi ipse dicat: Poenitet me quod dixi. Si autem non se humiliaverit, quadraginta diebus poeniteat, quia superbiae morbo detinetur.","prev":{"citation":"Regula 23.359.24-55","label":"23.359.24 to 23.359.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.24"},"next":{"citation":"Regula 23.359.81-116","label":"23.359.81 to 23.359.116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.81"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}