{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 23.359.81-116","citation":"Benedict, Regula 23.359.81-116","ref":"23.359.81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.81.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"» Et iterum: « Si quis contradicit mandatum, aut Regulam frangit, duos dies unum paximatium. » Regula vero S. Pachom…i ita habet (Art. 91): « Qui contemnunt praecepta majorum, et regulas monasterii, quae Dei praecepto constitutae sunt, et parvipendunt seniorum consilia, corripientur juxta ordinem constitutum donec corrigantur. » Idem legitur in Regula Orientali cap. 19. Hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis.] Si tamen honesto et intelligibili animo sit; nam duros corde in ipso initio peccati durius coercere oportet, ut ex Regulae cap. 2 hic observat Hildemarus. Si non emendaverit, objurgetur publice coram omnibus.] A praelato scilicet, qui solus habet potestatem publice delinquentes corripiendi; aut etiam a senioribus cum ejus potestate. Regula Cujusdam ad virgines praescribit (Cap. 18), ut « secreto a senioribus semel vel bis corripiatur. Si non emendaverit, tunc simul ab omni congregatione objurgetur. » Si intelligit qualis poena sit.] Sive, ut loquitur Regula Cujusdam ad virgines: Si ejus antea intellectus viguit, excommunicationi subjaceat. Igitur S. Benedictus post trinam admonitionem incorrigibilem excommunicationi subjicit. Eamdem disciplinam instituit S. Basilius in Regulis brev. interrog. 3, in Constitut. Monast. c. 30; Regula Orientalis cap. 32, Regula Magistri c. 12, et Regula Cujusdam ad virgines cap. 18. Quid vero excommunicationis nomine hic intelligat S. Benedictus, ita exponunt commentatores. Hildemarus: « Cum dicit excommunicationi, subaudiendum est simplici tantum; id est illi excommunicationi subjaceat quae a mensa separat monachum. » Similiter Bernardus Cassinensis: « Haec excommunicatio non dicitur major, neque separatio a sacramentis, sed separatio a mensae participatione, de qua dicetur in sequenti capitulo; quia istae culpae non computantur inter graviores. » Et Boherius: « Nota quod ista excommunicatio non est anathema, quae a solo fertur episcopo cum certa solemnitate; nec major excommunicatio, quae separat a corpore Christi et Ecclesia, id est communione fidelium;","prev":{"citation":"Regula 23.359.56-80","label":"23.359.56 to 23.359.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.56"},"next":{"citation":"Regula 23.359.117-138","label":"23.359.117 to 23.359.138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.117"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}