{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 24.365.1-29","citation":"Benedict, Regula 24.365.1-29","ref":"24.365.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/24.365.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/24.365.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/24.365.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Qualis debeat esse modus excommunicationis. Secundum modum culpae excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi: qui culparum modus in abbatis pendeat judicio. Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. Privati autem a mensae consortio, ista erit ratio: ut in oratorio psalmum, aut antiphonam non imponat neque lectionem, recitet, usque ad satisfactionem. Refectionem autem cibi, post fratrum refectionem solus accipiat. Ut si, verbi gratia, fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona; si fratres nona, ille vespera, usque dum satisfactione congrua veniam consequatur. COMMENTARIUS. Secundum modum culpae excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi.] De excommunicatione quasi in genere dixit superiori capite S. P. Benedictus, de eadem velut in specie isto et sequenti, in quibus agit de levioribus et gravioribus culpis; neque enim unam eamdemque omnium culparum poenam vult esse, uti contendebant olim Stoici, qui cum omnia hominum peccata esse aequalia assererent, aequali etiam vindicta censebant esse perstringenda; quorum errorem a Joviniano haeretico postea suscitatum confoderunt S. Hieronymus I. ii adversus Jovinianum, et S. Augustinus epist. 167; quorum etiam doctrinam secutus S. Benedictus ait: Secundum modum culpae, id est juxta quantitatem aut qualitatem culpae; a quibus poenae modum repetendum esse docent Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Richardus de S. Angelo, et Boherius. Excommunicationis vel disciplinae debet extendi mensura. Id est quantitas vel qualitas poenae; ut tandiu maneat excommunicatus, quandin deliquit, idque majori vel minori excommunicatione pro delicti gravitate. Et bene S. Pater ait excommunicationis vel disciplinae, quas licet idem esse asserat Richardus, ab excommunicatione tamen disciplinam distinguunt Hildemarus, Bernardus Cass. et Boherius: nam disciplinae nomine virgam intelligit Hildemarus; jejunium et virgam simul Bernardus et Boherius. Qui culparum modus in abbatis pendeat judicio.] Quae verba non sic capienda sunt, quasi ex abbatis penderet judicio, ut culpa levis sit gravis, aut gravis levis;","prev":{"citation":"Regula 23.359.157-177","label":"23.359.157 to 23.359.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/23.359.157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/23.359.157"},"next":{"citation":"Regula 24.365.30-57","label":"24.365.30 to 24.365.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/24.365.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/24.365.30"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}