{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 24.365.76-103","citation":"Benedict, Regula 24.365.76-103","ref":"24.365.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/24.365.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/24.365.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/24.365.76.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"» Certe de S. Benedicto Anianensi abbate referunt (Ardo in ejus Vita, n., 32, saec. iv, part. i), quod « tanta erat ejus sollicitudo, ut si vel modica grana leguminum, vel exiguae porri comae, cauliumque folia ab eo neglecta invenirentur, mox digna excommunicationis animadvertebatur sententia cujus probaretur esse delictum. » Qualis autem esset illa excommunicationis sententia pro levioribus, explicat S. Pater, scilicet a mensae participatione privetur, non autem ab oratorio; nam dum fratres in refectorio comedunt, ipse sit in ecclesia, ex statutis Lanfranci cap. 17. Ejusdem poenae meminerunt S. Basilius in serm. 1 de Institutione monach.; S. Caesarius in Regul, ad virg. c. 11; Regula Cujusdam ad virg., c. 19; et Regula Magistri, cap. 13. Privati autem a mensae consortio ista erit ratio.] Id est rationabiliter isto modo procedetur, inquit Bernardus Cassinensis, sive, ut ait Hildemarus, Rationabilis causa est. Ut in oratorio psalmum, aut antiphonam non imponat.] Sed neque aliquid simile, ut sunt responsoria, hymni, etc., quia idem judicium est in ipsis, infit Boherius. Neque tectionem recitet.] Neque missam celebret, si presbyter; neque ad eam oderat, si solum monachus sit, ut post Hildemarum docent Bernardus Cassin., Nicolaus de Fractura et Boherius, Quia, inquiunt, cui minus prohibetur, prohibetur et majus; quorum sententiam confirmant Statuta Lanfranci his verbis: « Ad levis culpae satisfactionem adjudicatus frater a communi mensa separatur… In ecclesia missam non celebret, epistolam, vel lectionem, evangelium non legat, responsorium non canat, antiphonam super psalmos non imponat, nec aliquid hujusmodi nisi cum caeteris agat, ad candelabrum, vel ad thuribulum non se revestiat, ad offerendam, vel ad p p…cem non accedat. » Et Caeremoniale Bursfeldensium (Dist. 1, c. 8): « Missus in culpam leviorem ita se habere debet quemadmodum ipsa sibi regula praescribit. In quam tamen nullus mittatur, nisi tale quid commiserit, quod pro sui enormitate videatur districtiori animadversione puniendum.","prev":{"citation":"Regula 24.365.58-75","label":"24.365.58 to 24.365.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/24.365.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/24.365.58"},"next":{"citation":"Regula 24.365.104-129","label":"24.365.104 to 24.365.129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/24.365.104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/24.365.104"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}