{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 28.381.20-44","citation":"Benedict, Regula 28.381.20-44","ref":"28.381.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/28.381.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/28.381.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/28.381.20.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"» 2° Quia « verberum vindicta est acrior, et sensibilior corpori, » inquit Boherius; sive, ut ait Richardus de S. Angelo, « dicas quod S. Benedictus vertit se ad conditiones delinquentium, qui magis dolent si percutiuntur externis, id est in corpore, quam si percussi sunt internis, id est anima per excommunicationem. » Id est ut verberum vindicta in eum procedat.] De verberibus, sive, ut nunc loquuntur, de disciplina diximus in lib. ii de Antiq. monach. Ritib., c. 11. Quod si nec ita se correxerit, etc., tunc abbas faciat quod sapiens med…cus.] Hic observat Hildemarus sapientis prudentisque esse medici non statim mutare aut multiplicare temere remedia; sed iisdem semper uti donec inutilia reddantur, atque ad alia transeundi cogat necessitas. Ex quo infert abbati tanquam sapienti animarum medico non…ta propere transeundum ab uno gradu ad alium, nec verbi gratia statim ut aliquem privatim monuit, hunc publice objurgare debere; aut ut publice objurgavit, statim excommunicare; sed aliquandiu exspectare, si forte sua patientia delinquentem ad poenitentiam adducat. Si exhibuit fomenta, si unguenta exhortationum, etc.] Quosdam hic veluti gradus describit per quos ad ferri praecisionem, hoc est ad ejectionem e monasterio medicus spiritalis tandem ascendere debeat. Sex praecipue nu…eran… Hildemarus, Bern. Cass. et Boherius (Vide Cons. Bened. tom. IV Anal.), scilicet 1° b…nam admonitionem secretam, 2° publicam objurgationem, 3° excommunicationem, 4° jejunium, 5° verberum vindictam, 6° orationem: quos omnes hic assignatos esse asserunt. Primum gradum his aiunt verbis contineri, S… exhibuit fomenta, si unguenta exhortationum; nam fomenta levia sunt medicamenta, quae saepe cum oleo fiunt; similiter et unguenta, quae odorem reddunt, unde hic pro monitionibus secr…tis, quae nihil asperi, nihil duri, nihil nisi leve continent, ponuntur: « Castigationes cum pietate et mansuetudine recte fomenta vocantur; exhortationes vero cum dulcedinis lenitate unguenta dicuntur, » inquit Smaragdus.","prev":{"citation":"Regula 28.381.1-19","label":"28.381.1 to 28.381.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/28.381.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/28.381.1"},"next":{"citation":"Regula 28.381.45-48","label":"28.381.45 to 28.381.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/28.381.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/28.381.45"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}