{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 29.389.1-17","citation":"Benedict, Regula 29.389.1-17","ref":"29.389.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Frater fugiens de monasterio, dum reverti voluerit, nudus et discalciatus veniat in capitulum, in brachia tenens cucul am, et manu virgam ferens; acceptoque judicio, eat foras in aliquo loco, et vestiat se, et calciet, revertensque in capitulum, petat veni…m ante abbatem, et ipso jubente, eat sedere sicut regula praecipit. Si abbas …eest, ipsi reservetur judicium. Cum autem ventus fuerit, ipse frater subducat se a conspectu ejus donec tali in loco veniat ubi petat veniam suam satisfaciendo, et quod ei praeceperit, id faciat: una nocte jaceat in hospitale antequam recipiatur. Si fugerit de aliqua cella, et ibi reversus fuerit, recipiatur ut est supradictum; et quando venerit ad caput monasterii, similiter id faciat. Si fugerit de aliqua cella, et ibi non reversus fuerit, et venerit ad caput monasterii, recipiatur ut est superius praenotatum, donec vocetur prior de cella, et audiantur querelae amborum, et ubicunque fuerit culpa inventa, emendetur; post haec, si priori videtur, revertatur ipse frater ad ipsam collam. Ex mss. Consuetudinibus S. Benigni Divionensis, cap. 32. Fugitivi vero monasterii cum redierint, hoc modo debent satisfacere: si veniunt post capitulum, debet eleemosynarius eos suscipere donec in crastino fratres fuerint in capitulo: quibus congregatis, postquam aliquantulum de ordine suo locuti fuerint, mittitur eleemosynarius, ut eos adducat. Illi autem in auditorio nudati et discalcia…i, cuculla plicata in sinistra, acceptoque manipulo virgarum in dextera, sic debent venire in medium capituli, positisque cucullis ad sinistram, et virgis ad dexteram, coram domno abbate vel priore humiliter venias petant in medio eorum. Deinde, dicto eis ut surgant, sedent ad terram, resumptis cucullis tantum super genua; tunc si domnus abbas adfuerit, quale illi judicium placuerit dabitur eis; si vero non adest, non dabitur eis judicium, sed dicet eis, qui tenet capitulum: Istud judicium domni abbatis est, ille exspectandus est: …, et circumdate vobis vestimenta vestra, ac re…ite.","prev":{"citation":"Regula 29.386.76-79","label":"29.386.76 to 29.386.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.386.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.386.76"},"next":{"citation":"Regula 29.389.18-38","label":"29.389.18 to 29.389.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.18"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}