{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 29.389.153-173","citation":"Benedict, Regula 29.389.153-173","ref":"29.389.153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.153.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"nianus ad monasterium pertinere; sed Petri abbatis Cavensis exemplum proponere malumus. Hic, ut scribit Venusinus abbas in ejus Vita, n. 21, monachum apostatam revertentem cum magno gaudio recepit; ea vero omnia, quae attulit, contempsit; ingentem foveam fieri jussit, in qua delata omnia igne concremavit. » Sed de his satis: ad Regulae, textum revertor. Quod deruo exierit, usque erito recipiatur; junt vero postea sciat sibi omnem reversonis aditum denegari.] Idem habetur in Regula Cujusdam ad virgines, cap. 21. Haec lex fugitivum quidem constringit, non abbatem; ita ut ille quartam receptionem exigere non possit, licet illam ei misericorditer concedere iste queat. Atque ita docent ex licantque sanctum Benedictum Hildemarus, Bernardus Cass., Boherius in secundo comm., Turrecremata, Theobaldus Artaldus, Matthias Lambertus, Joannes Craesbeeck, Nicolaus Bravus, quibus accensendus est Petrus Venerabilis, qui ad sanctum Bernardum scribens idem argumentum fuse et eleganter prosequitur, ac tandem relato Regulae textu, Sciat sibi omnem reversionis aditum deneguri, ita concludit (Lib. i, epist. 28): « Non, inquit, denegetur: sed sciat sibi denegari. In qua sententia cum nihil praecepti inveniatur, non obscem misericordiae posuisse, sed terrorem temerariis in tentasse cognoscitur. Ergo desinite talia loqui, et non Scripturas vestro sensui, sed sensum vestrum Scripturis applicate, et converti veraciter cupientes absque ulla re ractatione etiam miflies su cipite, alioquin Deo contrarii, et Regulae adversarii inveniemini. » Sed haec subtiliora existima Menardus, simpliciorem que S. Benedicti sensum esse, ut ei qui tertio de monasterio exiverir, revertenti omnino negatur ingressus; id quod confirmat ex Regula Magistri, qui S. Benedicti mentem explicatus ait: « Frater, si exierit frequenter de mo asterio, usqu ad tertium reversus resuscipiatur: amplius non jam, quia tatis apud Dominum ejus agnoscitur divim servitii fides, qualis apud homines pedum instabilitas constitit: et utquid in monasteri » jam opus sit, quem Deus non possidet?","prev":{"citation":"Regula 29.389.123-152","label":"29.389.123 to 29.389.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.123"},"next":{"citation":"Regula 29.389.174-208","label":"29.389.174 to 29.389.208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.174"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}