{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 29.389.75-88","citation":"Benedict, Regula 29.389.75-88","ref":"29.389.75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.75.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Injungatur ei satisfactio gravis culpae, et in ipsa satisfactione habeat se, sicut superius dictum est, cum de gravi culpa agere ur. Si abjectis monachi vestimentis in saeculari habitu ad monasterium redit, servatis circa cum caeteris, quae superius dicta sunt, saeculari veste, in qua reversus est, circumcinctus, sicut supra de staminia dictum est, et non portans cucullam, capitulum ingrediatur, et post susceptam disciplinam, cuculla a camerario ante ipsum posita ab eo suscipiatur, et ibi statim induatur. Ex Constitutione Benedicti papae XII, cap. 24. Ad ecclesias etiam, vel monasteria, seu loca hujusmodi redeuntes, ad communionem aliorum monachorum s…u fratrum donec satisfactionem hujusmodi fecerint, nullatenus admittantur; quae subjicitur esse talis, videlicet quod a porta regulari, parlatorio, seu alio loco consueto per claustrum cum magistro novitiorum, vel alio ad hoc deputato, ad capitulum veniat in staminia, vel nudus, secundum quarumdam ecclesiarum, monasteriorum, et locorum religiosorum morem, femoralia et caligas sine pedalibus tantum habens; cucullam, seu scapulare vel flocum in brachiis, ac ferulam in manibus suis ferens, cum quibus, ibi prius venia recepta, et sua recognita culpa, coram omnibus publico verberetur. Demum vero per abbatem vel alium praelatum principalem, si sit ibi, aut priorem, vel al um post abbatem, seu per principalem praelatum hujusmodi poenitentia seu poena levis aut gravis culpae sibi qualitate demeriti imponatur secundum morem cujuslibet ecclesiae, monasterii, seu loci laudabiliter observatum. Proviso attentius, quod modum peccati modus correctionis ne quaquam excedat. Ex antiquis Carthusiensium Statutis, part. ii, cap. 31, num. 30. In reconciliatione fugitivorum qui non sunt criminosi, talis forma servetur: Redeantes in primis clament culpam suam praesente conventu misericordiam postulantes, et emendationem promittentes, et tam monachi quam conversi, si infra quinque dies redierint, statim reconcilientur ordini et conventui, et quindecim in capitulo recipiant disciplinas, et quindecim diebus comedant ad terram in refectorio super asserem nudum, cum exceptionibus supradictis, et sint novitii: prior tamen suus cum consilio conventus possit eos restituere, quando sibi videbitur, in pristinum gradum.* Si vero ultra quinque dies redire distulerint, ad minus per hebdomadam sustententur extra cellam et extra conventum: qua completa, prior cum consilio conventus poterit eos, quando sibi placuerit, conventui plenarie reconciliare.","prev":{"citation":"Regula 29.389.58-74","label":"29.389.58 to 29.389.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.58"},"next":{"citation":"Regula 29.389.89-105","label":"29.389.89 to 29.389.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/29.389.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/29.389.89"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}