{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 3.99.176-201","citation":"Benedict, Regula 3.99.176-201","ref":"3.99.176","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.176","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.176.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"» Sed sicut discipulis convenit obedire magistro, ita et ipsum provide et juste condecet cuncta disponere.] Quod adjicit, ne forte abbas quasi libera utens potestate, spretis fratrum consiliis, injuste disponat aliquid. Sane sicut abbatem fratrum adhaerere sententiae non astringit, sic non decet eum ab eorum sententia, maxime cum in unam conveniunt, facile recedere. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam.] Hactenus abbatem et fratres singillatim; nunc utrosque simul admonet ut in omnibus omnes magistram sequantur regulam, non solum in dandis consiliis, de quibus hic praesertim, sed in omnibus aliis monasticis observantiis. Porro qui dicit omnes, nullum excipit; ergo nec abbates. Recte omnino Petrus Blesensis (Epist. 131); « Nulli praelato aut subdito voluntatem sequi licet; nam et monachorum legislator quasi edicto praecipit generali, ut omnes magistram sequantur regulam, et ab hac lege nec abbas nec prior excipitur. » Et S. Bernardus (De Praec. et disp. c. 4): « Omnes, inquit, magistram sequantur regulam; nemo ergo suam voluntatem: ubi sane nec abbatem excipi puto. » Unde etiam congregati in concilio Aquisgranensi abbates sanxerunt (Can. 1), « ut abbates regulam per singula verba discutientes pleniter legant; et intelligentes Domino opitulante efficaciter cum suis monachis implere stuleant. » Neque vero hic solum desidiosos deliciososque abbates, qui, spreta communi fratrum vita, sibi ipsis in cameris indulgent, S. P. Benedictus arguit; sed illos insuper qui jure antiquitatis, aut alicujus quod exercent officii sese a regulis exemptos existimant: quasi vero aetas aut dignitatis gradus absolveret, et non potius monachos stringeret. Si juniores ea jubentur agere quae majorum cohortantur exempla, eos prorsus hac vivendi ratione majores absolvunt a regulae observatione, eruntque inutiles omnes quaecunque regulae, quas nec seniores, nec ipsi juniores observare tenebuntur. Quod vero S. legislaior ait in omnibus, intelligi debet non solum in magnis, sed etiam in parvis;","prev":{"citation":"Regula 3.99.151-175","label":"3.99.151 to 3.99.175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.151"},"next":{"citation":"Regula 3.99.202-232","label":"3.99.202 to 3.99.232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.202"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}