{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 3.99.233-268","citation":"Benedict, Regula 3.99.233-268","ref":"3.99.233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.233.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Cum ergo nec in corpore tuo plagas, nec in veste scissuras vel maculas fier acquiescis, qua conscientia hoc facere in anima tua non metuis? Ac sic quicunque hoc fecerit, plus amat vestem aul carnem tuam quam animam. » Et paulo post: « Et quia, sicut dixi, in anima nostra facti sumus ad imaginem Dei, si in tabula aut lignea aut lapidea laceres imaginem tuam, et aliquis impudens homo vellet illam imaginem aut lapidibus frangere, aut aliquibus sordibus inquinare, velim scire si contra illum non moveretur animus tuus? etc. » Tandem, ut hanc rem brevi absolvam, unum his addo S. Bernardi verbum (Serm. in Coena Domini): « Haec, inquit, nemo contemnat aut parvipendat. Impossibile est enim cum eis salvari, impossibile est ea dilui, nisi per Christum Jesum, et a Christo. Nemo, inquam, perniciosa securitate dormitet, declinans in verba matitiae ad excusandas excusationes in peccatis; quoniam nisi laverit ea Christus, non habebimus partem cum eo. » Plura de hac materia qui desideraverit, adeat si lubet Julium Nigronum tract. 10 inter asceticos; Benedictum Haeftenum lib. ii tract. 8, disq. 8; Dionys. Carthusianum de Refect. claust. cap. 6; Dacriani Speculum monach. sub finem Nec ab ea temere declinetur a quoquam.] Temere, id est sinc causa legitima. An vero sola abbatis dispensatio sufficiens sit a regula declinandi causa legitima? Respondeo legitimam esse, dummodo accedat necessitas aut utilitas; alioquin illa dispensatio aliud nihil erit quam colorata praevaricatio. Ita docet S. Bernardus (Lib. iii de Consider., c. 4) « Ubi necessitas urget, inquit, excusabilis dispensatio est; ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est; utilitas dico communis, non propria; nam cum nihil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. » Et Petrus Blesensis ad E. priorem de monasteriolo scribens (Epist. 131): « Si vero alleges te per abbatem tuum a monasticae legis observantia relaxatum, scias quod licet abbati dispensatio credita sit, ea tamen statuere aut sustinere non permittitur, quae lucrum impediunt charitatis.","prev":{"citation":"Regula 3.99.202-232","label":"3.99.202 to 3.99.232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.202"},"next":{"citation":"Regula 3.99.269-290","label":"3.99.269 to 3.99.290","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.269"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}