{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 3.99.269-290","citation":"Benedict, Regula 3.99.269-290","ref":"3.99.269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.269.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"» Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem.] Haec est enim quae infernum creavit: Tolle propriam voluntatem, inquit S. Bernardus (Serm. 3, de Resurrect.), et infernus non erit. Quod vero dixit, in monasterio, non sic capiendum, quasi extra monasterium propriam liceret adimplere voluntatem; sed monasterium hic sumit pro ejus habitatoribus; illa scilicet figura qua continens pro contento accipitur. Neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere.] In nonnullis codicibus recentioribus legitur, proterve intus aut foris; sed intus non reperitur in codicibus Cassinensibus, neque in Oxoniensi, neque apud Hildemarum, neque apud Smaragdum; imo neque in codice quem propriis manibus scripsit S. Benedictus, ut docet idem Smaragdus, nec sane requiritur. Itaque juxta nostram lectionem sensus est, quod non omnem in monasterio contentionem S. Benedictus prohibuerit, sed protervam, superbam et contumacem; extra monasterium vero et protervam et amicam. Ita Smaragdus: « Sciendum est, inquit, quia cum contentionem cum additamento proterve vetuit, amicam et pacificam contentionem concessit; est enim amica et proficua contentio quae frequenter inter duos homines pro qualitate intervenientis causae efficitur: sicut inter B. Benedictum et Maurum ejus discipulum pro puero Placido quondam fuisse legitur.... Foris nec protervam, nec amicam concessit, quia si in publico etiam amica contentio fiat, magistro inde nociva est despectio, et discipulo mortifera nascitur elatio. » Et sic forte intelligendus est S. Odo abbas Cluniacensis, cum ait (Lib. i Collat., n. 20): « Quod magistri a subditis reprehendi non debeant, bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti, quae rectores significat, arca figuravit: quam quia casuram credens Oza levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit in humero percussus, quo ex praecepto legis eam ferre debuerat; quia nimirum cum subditi contra praelatos, quorum imperia ferre debuerant, manum submissionis mittunt, a sorte viventium reprobantur.","prev":{"citation":"Regula 3.99.233-268","label":"3.99.233 to 3.99.268","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.233"},"next":{"citation":"Regula 3.99.291-321","label":"3.99.291 to 3.99.321","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.291"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}