{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 3.99.338-363","citation":"Benedict, Regula 3.99.338-363","ref":"3.99.338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.338.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"summam prudentiam, summamque discretionem. De numero vero seniorum Boherius existimat duos sufficere, et revera satis esse in minori congregatione non negaverim; at vero in majori tres quatuorve consulendos existimarem. Atque ita se habuisse apud veteres monachos colligitur ex his Hildemari verbis: « Cum tres aut quatuor locuti fuerint, alius inter illos sine vocatione accedat absque verecundia. » Apud Cassinenses seniores sunt: Prior claustralis, decani, magister novitiorum, et cellerarius; in congregatione Montis Oliveti: Vicarius, cellerarius, magister novitiorum, procurator, et senior secundum professionem. Fulienses vero in suis Constitutionibus haec statuunt (Cap. 3): « Seniorum appellatione intelligimus praeter subpriorem cujusque monasterii duos sacerdotes, ubi decem vocales sunt; aut unum sacerdotem, ubi minor est numerus, quos superior tanquam virtute, judicio, usuque rerum praestantiores e conventu suo elegerit, ut eorum consilio adjuvetur; quibus, quotiescunque de rebus temporalibus agitur, accedet cellerarius. » Sicut scriptum est: Omnia fae cum consilio, et post factum non poenitebis.] Ita S. Basilius (Reg. Brev. interrog. 104): « In universo, inquit, generatim negotio meminisse debet antistes necessario Scripturae dicentis: Cum consilio fac omnia. » Hinc S. Vitalis, ordinis ejusdem S. Basilii abbas, inter alia ad successorem suum hortamenta: « Quae autem facienda contingunt, ait, tam spiritalia quam corporalia, non secundum proprium arbitrium et voluntatem, sed cum conscientia fiant, et consilio majorum, et eorum qui digni sunt reverentia. » Similiter et Petrus Blesensis ad abbatem S. Launomari scribens: « Omnia cum consilio fac; castorum enim consiliorum mater Sapientia in libro nominis sui dicit: Ego in consiliis habito, et intersum cogitationibus eruditis. Probatos autem in religione tecum habeas in consilio, in obsequio, in contubernio, tuae custodes honestatis et tesies. » Hac in re laudant imprimis S. Fulgentium, qui, ut dicit anonymus ejus discipulus in illius Vita, cap. 29 (Apud Boll. 1 Januar.), « in omni consilio Bysaceno de rebus majoribus ipse primus consulebatur;","prev":{"citation":"Regula 3.99.322-337","label":"3.99.322 to 3.99.337","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.322"},"next":{"citation":"Regula 3.99.364-381","label":"3.99.364 to 3.99.381","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.364"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}