{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 3.99.59-79","citation":"Benedict, Regula 3.99.59-79","ref":"3.99.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.59.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"pro capitulo vero quotidiano unum tantum. » De notione autem capituli in quo fiebant hujusmodi convocationes, videsis Bened. Haeftenum lib. viii. tract. 1, disq. 1. Et dicat ipse unde agitur.] Convocatis fratribus, abbas rem cujus causa congregavit eos, exponit; quia, ut ait Plato (In Phaedro), « in omni re consulendi principium, nosse id de quo consilium institutum; aut tota via aberrare necessum est. » Antequam vero tractandum negotium exponat, ex Hildemaro, « oculis corporeis fixis in terra, et oculo cordis in Deum, rogare debet Deum dicens: Domine, rogo clementiam tuam, ut per quem vis manifestare, dignare indicare.» Divino implorato auxilio, negotium explicet, allatis utrinque rationibus, sic tamen ut suam ipse non aperiat sententiam, ut omnis tollatur adulationi aut assentationi occasio, ut libera et integra etiam timidioribus quid sentiant exponendi licentia detur, et ne forte inveniatur male feriatus aliquis, maligno discordiae spiritu agitatus, qui ut aliquam procreet abbati molestiam, cognito ejus desiderio, in contrariam abeat sententiam. Cui plane incommodo obviant Constitutiones congregationes Montis Oliveti, decernentes (Part. ii, c. 3), ut « caveat tam generalis quam particularis abbas, ne in proponendis in capitulo rebus, nutu, verbis, aut aliquo modo demonstrent quid fieri sibi magis placeat; sed proponant tantum, et audiant omnes, et communi consilio prudenter omnia tractent, ac statuant quod major pars utilius judicabit. Si secus, primo publice corripiatur, secundo, per sex menses suspendatur. » Et audiens consilium fratrum.] Juxta illud Scripturae: Qui sapiens est audit consilia (Prov. xii). Non patiens ab aliis eorum interrumpi sermones, qui coeperint loqui, donec ex integro consilium expresserint: nec ipse indigne ferens aliquos suae contrariam promere sententiam. Tractet apud se.] Licet aliud nihil ab abbate videatur desiderare S. Benedictus quam ut fratrum exquirat audiatque consilia, liberam ei postea quidquid libuerit exsequendi potestatem tribuens, idque ipsum exigere videatur natura consilii, antiquus tamen in ordine Benedictino mos invaluit, ut auditis abbas fratrum sententiis, eas non ipse solus, sed cum senioribus sive prudentibus quibusdam fratribus expendat, quaeve sit sanior discernat, ac tandem quid sit faciendum dijudicet, ut patet ex antiquis Regulae commentatoribus Smaragdo et Hildemaro.","prev":{"citation":"Regula 3.99.30-58","label":"3.99.30 to 3.99.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.30"},"next":{"citation":"Regula 3.99.80-97","label":"3.99.80 to 3.99.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/3.99.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/3.99.80"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}