{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 31.402.81-101","citation":"Benedict, Regula 31.402.81-101","ref":"31.402.81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.402.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.402.81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.402.81.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"» Quid vero sit esse philosophum in divinis, ita explicat Hildemarus: « Philosophia coelestis est discernere inter vitia et virtutes; deinde amare virtutes, et odire vitia, ac deinceps ipsas virtutes, quas cognovit, operibus exercere studeat, eo quod nihil valet sapere, et cognoscere bontiam, et illud non diligere, atque amando non operari: talis enim est qui sapit bonum et illud non diligendo operatur, qualis est ille qui portat panem et vinum, et exinde nec manducat, nec bihit. » Et tamen Richardus de S. Angelo ait: « Non credo quod requaratur in isto scientia divinarum Scripturarum, sed scientia solummodo naturalis, ut sit maturus moribus, et sobrius, prout hic sequitur. » Maturus moribus.] Moribus, inquit, non aetate; quia, ut hic notant Bernardus Cassinensis et Nicolaus de Fractura, cum cellerarius per monasterium frequenter discurrere debeat, et singulas ejus officinas perlustrare, aegre injunctum sibi officium impleret, si multa foret gravatus aetate. Ex Constitutionibus vero Montis Oliveti (Part. ii, cap. 31) debet esse « saltem viginti octo annorum, et decem ante ann s in religione professus. » Sobrius.] Sobrius Smaragdo « intelligitur cautus, vel consideratus, in cibo et potu frugalis et parcus, verbo et opere temperatus; » a Boherio « temperatus in victu et in aliis; » a Menardo « non temulentus. » Aliter Hildemar »: « Ille dicitur sobrius, qui temperatus est. id est nec plus nec minus quam oportet agit. » Eodem modo S. Benedictum interpretantur Bernardus Cassinensis et Nicolaus de Fractura. Et certe quod parcitatem in cibo et potu S. P. non hic intelligat ex sequentibus verbis non multum edax, colligitur. sit ergo cellerarius sapiens, maturus moribus, et sobrius, « ut per sapientiam cuncta disponat, per maturitatem morum levitatem indebitam fugiat, et per sobrietatem scipsum temperet in actibus et in verbis, » inquit Bernardus Cassinensis. Non multum edax.] Et hoc potissimum vitium in cellerario vitari volebant veteres monachi;","prev":{"citation":"Regula 31.402.53-80","label":"31.402.53 to 31.402.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.402.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.402.53"},"next":{"citation":"Regula 31.402.102-108","label":"31.402.102 to 31.402.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.402.102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.402.102"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}