{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 31.403.199-221","citation":"Benedict, Regula 31.403.199-221","ref":"31.403.199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.199.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"» Nec minus profecto movet quod de Benedicto Anianensi abba e scribit Ardo ejus discipulus (In ejus Vita n. 32, soec. iv Bened.): « Tanta erat ejus sollicitudo, ut si vel modica grana leguminum, vel exiguum poni comae, cauliumque folia ab eo neglecta invenirentur, mox digna excommunicationis animadvertebatur sententia, cujus proprobaratur esse delictum. Sin autem quis ei aquam ad lavandum porrigeret, et ut solet largius quam decet effunderet, peccatum incurrere fatebatur, eo quod discretionis non incederet calle. » Simile aliquid legemus de sancto Stephano abbate Obazinensi in ejus vita lib. ii, n. 53 (Tom. iv Misc. Baluz.): « Si vero per porticum ambulans, vel in quocunque loco olera sive legumina per incuriam elapsa, terraeque sparsa conspiceret, mox ea incurvus granatim, quantumque modica colligebat, vocatisque quorum culpa deciderant, pro sua eos negligentia durius arguebat. » Neque avaritioe studiat. ] Huc speciat quod in concilio Francofordiendi sub Carolo Magno decernitur (Can. 4): « Ut cellerarii in monasteriis avari non eligantur, sed tales electi sint quales Regula S. Benedicti docet. » Huc etiam referri potest quod praescribit Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii: « Cellerarius debet talis eligi, qui possit in omnibus gulae suae suggestionibus dominari, et evangelico ordine fratribus suis victum gubernare, qui timeat Judae sententiam, qui ab initio fuit fur. » Neque prodigus sit aut exstirpator substantioe mona- Sterii. ] Dando quae dare non debet. Sed omnia mensurate faciat. ] Media incedens via avaritiam inter et prodigalitatem, ut etiam praescribit Regula Orientalis (Cap. 25): « Ad victum vero fratrum proferat ac tradat septimanariis ad condiendos cibus, det necessaria secundum quotidianae expensae consuetudinem, neque profuge, neque avare, ne virio illius vel monasterii substantia gravetur, vel fratres patiantur injuriam. » Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 4): « Avaritiae et cupiditatis pestem omnino fugiat. Similiter sicut non avara, sic non sit prodiga, id est sicut domo omnipotentis Dei sub avari iae vitio occultando subtrahere non debet;","prev":{"citation":"Regula 31.403.171-198","label":"31.403.171 to 31.403.198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.171"},"next":{"citation":"Regula 31.403.222-235","label":"31.403.222 to 31.403.235","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.222"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}