{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 31.403.23-43","citation":"Benedict, Regula 31.403.23-43","ref":"31.403.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.23.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"de his, quae custodire jussus fuerit, curam gerat; de caeteris vero rebus sine jussione abbatis nihil faciat. » Eodem modo ratiocinatur Boherius in secundo comm. Quaenam vero sint illa quorum curam abbas cellerario committere debet, colligi potest ex Regula S. Isidori, in qua haec scribuntur (Cap. 19): « Ad eum qui cellario praeponitur pertinebit sollicitudo eorum quae in promptuari sunt. Iste praebebit hebdomadariis quidquid necessarium est victoi monachorum, ho pitum et infirmorum. Isto praesente dispensatur ea quae mensis deferenda sunt. Is etiam quidquid residuum sumptus fuerit pro pauperum usibus reservabit. Huic quoque hebdomadarius, expleta hebdomada, vasa sibi tradita exhibebit, ad perspiciendum utique si negligenter habi a non sunt; ac denuo succedenti hebdomadario coram isto tradantur. Ad hunc quoque pertinent horre, greges ovium et pecorum, lana et linum, aviaria; sollicitudo cibaria admonistrandi pistoribus, jumentis, bobus et avibus; industria quoque calceamentorum, cura pastorum seu piscatorum. » Et ex Regula Orientali quae decernit (Cap. 25), ut cellerarius « omnia utensilia, quae in monasterio sunt, id est vestem, vas, ferramentum, et quidquid usibus quo idianis necessarium est, custodiat, et unamquamque rem proferens cum fuerit neccessarium, ab eo iterum ad reponendum cui utendo consignaverit recepturus. Ad victum vero fratrum proferat et tradat septimanariis, ad condiendos cibus det necessaria secundum quotidianae expensae consuetudinem, neque profuse, neque avare; ne vitio ipsius vel monasterii substantia gravetur, et fratres patiantur injuriam. Sed et necessitatem infirmorum fratrum ac laborem con iderans, nihil aegrotantium desideriis neget ex his quae habuerit, quantum illis necesse fuerit: advenientibus diversis fratribus escas parabit. Haec erit cura custodis cellarii, recurrens semper ad seniorum consilium, et requirens de omnibus, et praecipue de his quae proprio intellectu non potuit adimplere. » Quae postrema verba hunc sanctae Regulae locum illustrant, ut scilicet in his quae dubia sunt, nec proprio potest adimplere intellectu, sive, ut loquitur Laufrancus (Stat.","prev":{"citation":"Regula 31.403.1-22","label":"31.403.1 to 31.403.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.1"},"next":{"citation":"Regula 31.403.44-62","label":"31.403.44 to 31.403.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.44"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}