{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 31.403.290-319","citation":"Benedict, Regula 31.403.290-319","ref":"31.403.290","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.290","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.290.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"eoque forte respexit versio Gallica quae Constitutionibus sanctimonialium Vallis Gratiae praemittitur, hunc locum ita reddens, sans agir avec fro denr chagrine et 4l2 dédaigneuse; Guido Juvenatis vertit, sans fascherie; altera versio, sans chagrin; alia vero, sans arrogance. Non desunt etiam qui typum hic pro excusatione interpretantur; alii qui typum et moram idem esse existimant. Memor divini eloquii, quid mereatur, qui scandalizaverit unum de pusillis. ] Nimirum expedit ei ut suspendatur in collo ejus mola asinaria, et demergatur in profundum maris. Terribile prorsus judic um! quamvis haud minus terrere debeat quod respondet sanctus Basilius (Regul. brev.) ad interrogationem « Quid si ex negligentia res necessarias fratri non tribuerit? » Scilicet « Perspicuum est hoc judicium ex verbis Domini cum dixit: Discedite a me, maledicti, in ignem oeternum, qui proeparatus est diabolo et angelis ejus: esuriei enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mhi potum, et quae sequuntur, et quoniam maledictus qui facit opus Dei negligenter. » Si congregatio major fuerit, solatia ei dentur. ] Ita etiam Regula Tarnatensis: Ubi utilitas poposcerit, solat um non denegetur. Solatium hic vocat adjutores fratres, unum aut plures, a quibus nonnihil levaminis accipiat cellerarius. Hic in statutis S. Adalardi I. ii, c. 3, cellerarius junior appellatur. Apud Cluniacenses cellerarius tres quatuorve habebat suffraganeos, ut patet ex Udalrico: « Hi sunt quos cellerarius suffraganeos habet. Primus, qui per omnia vices agit ejus absentis, et de omnibus respondet, de quibus solet et ipse respondere. Secundus est qui annonam recipit quem et granatarium vocamus. » Et cap. Sequenti: « Tertius eit suffraganeus ejusdem cellerarii, qui vinum recipit et custodit. » Et sequenti capite: « Et hortulanus dehet cellerario esse subjectus. » Eodem fere modo loquuntur mss. Consuetudines S. Benigni Divionensis (Cap. 38), scilicet: « Hi autem sunt quos habet suffraganeos: granetarius, custos panis et vini, et hortulanus.","prev":{"citation":"Regula 31.403.268-289","label":"31.403.268 to 31.403.289","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.268"},"next":{"citation":"Regula 31.403.320-336","label":"31.403.320 to 31.403.336","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.320"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}