{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 31.403.44-62","citation":"Benedict, Regula 31.403.44-62","ref":"31.403.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.44.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"c. 9), in majoribus causis, sine abbatis jussione nihil faciat. Optimum quoque erit quod ait Bernardus Cassinensis, si scripturam ei tradat, in qua distincte contineantur ea quorum ei curam commitit, sive, ut loquitur Hildemarus, quae curare habet, « debet illi abbas constituere isto modo, v. g.: Sub cura tua sint infames, hospites, infirmi, pauperes; servi etiam, qui ad usum horti, vel coquanae sunt deputati, flenstomati, et illa generalitas monachorum. Deinde debet illi constituere hospitum curam isto modo, v. g.: Si venerint episcopi, aut abbates, aut comites, tali modo illis servire siude: si autem venerint clerici, canonici, tali modo servitium eis exhibe. Si certe venerint monachi, tali modo illos recollige. Et postremo debet illi dicere: Si in his tibi dubietas venerit, me interroga, etc. » Additque, si talis sit cellerarius, qualem hic describit S. Benedictus, posse abbatem cuncta ejus arbitrio committere. Ut autem possit abbas agnoscere an quae jubentur fideli er custodiat cellerarius, debet ab eo certis temporibus rerum gestarum et administratae substactiae rationem repetore; id quod singulis mensibus faciendum praescribit sanctus Fructuosus: « Quod per singulos menses expensum fuerit, per omnium capita mensium rationem suo abbati faciat (praepositus, qui substantiam monasterii dispensandam accipiebat), et hoc cum tremore, et simplicitate, et vera cordis humilitate tanquam redditurus Domino rationem. » Et instituta Capitul. gener. ord. Cisterciensis (Cap. 78): « Major cellerarius semel in mense, vel saepius, si abbas voluerit, de omnibus, quae accipit, abbati, vel quibus jusserit, computet. » Sed Institutiones eorum indefinite tantum decernunt, ut « major cellerarius, quando abbas voluerit, de omnibus quae accipit et expundit, abbati vel quibus jusserit computet.: Cassinenses vero volunt ut quilibet cellerarius computa, rationes, debita, et credita monasterii quater in anno, hoc est per singulos quosque tres menses ostendat praelato et superioribus, qui omne eadem manu sua subscribant.","prev":{"citation":"Regula 31.403.23-43","label":"31.403.23 to 31.403.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.23"},"next":{"citation":"Regula 31.403.63-82","label":"31.403.63 to 31.403.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.63"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}