{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 32.414.89-117","citation":"Benedict, Regula 32.414.89-117","ref":"32.414.89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/32.414.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/32.414.89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/32.414.89.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Similiter de omnibus obedientiis, quia si ad juducium venerit, et aliquid inventum fuerit ab aliquibus ex ipsis fratribus, ipsi proprium deputabitur, et in poena mergitur, sicut ex monasterio beati Gregorii papae contigit de Justo monacho, et ex inultis aliis coenobiis jam experti sumus. In coquina regulare, sive familiare, omnia utensilia, sive caccavi praeparentur ab ipso, praeter bancos et scutellas quae dentur a cellerario et praepasito. » Ejusdem etiam officium descriptum habes in mss. Consuetudinibus Sancti Benigni c. 43: in Statutis Lanfranci c. 7, et apud Udalricum l. iii, c 11. Ex quo etiam discimus ad eum quoque pertinuisse monasterii pecunias servare: id quod confirmat Hildemarus, cum explicans illud sancti Benedicti, Ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum, haec scribit (Comm. in Regul. S. B. cap. 2): « Abbas habet vestiarium plenum divitiis, et videt fratrem necessitatem habentem: iste talis timens ne suum vestiarium minoretur, non succurrit fratri patienti necessitatem, aut collas infirmorum non restaurat propter avaritiam; hic talis manifestat se plus studere rebus terrenis quam de s dute fratris. » Et Joannes Diaconus in lib. i de Vita sancti Gregorii papae, c. 10, ubi referens insignem in naufragum pauperem sancti Patris charitatem, haec habet (Soec. i Bened.): « Cui liberalissimus Pater, accersito vestiario, alia sex numismata dari praecipiens, cognovit in vestiario nihil numismatum unde posset consorari naufragum remansisse. » Idem videre est in Regula sancti Isidoric. 19. Praeter ferramentorum vestiumque custodes, alteri etiam committebatur cura conservandorum diplomatum, privilegiorum, chart rumque monasterii; qui omnia debito in ordine disposita, tutissimo in loco inclusa servabat; apud Floriacenses quidem in turricula, ex Tortarii lib. de Mirac. S. Benedicti, c. 27; in Croylandensi monasterio in chartaria arcu lapideo per totum contecta ex Ingulfi historia Croylandensi (Ad ann. 1091): quorum exemplaria pluribus in locis aliquando deponebant, ut videre est in Chromei Ramesiensis parte secunda, cap.","prev":{"citation":"Regula 32.414.74-88","label":"32.414.74 to 32.414.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/32.414.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/32.414.74"},"next":{"citation":"Regula 32.414.118-147","label":"32.414.118 to 32.414.147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/32.414.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/32.414.118"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}