{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 33.425.116-139","citation":"Benedict, Regula 33.425.116-139","ref":"33.425.116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.116.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"» Regula tertia SS. Patrum (Cap. 2): « Abbati nulli liceat sibi quidquam proprie vindicare (mullo minus monachis), cum omnia Deo propitio in illius maneant potestate. Si quis vero quod in Regula junioribus prohibetur, sibi aliquid ex successione parentum, seu quolibet donato retinere praesumpserit, et non omnia in communi posuerit, a fratribus arguatur. Si in vitio perstiterit, in notitiam episcopi deferatur; qui si ab episcopo correptus, nec sic emendaverit, deponatur. » Regula S. Macarii (Cap. 24): Novitius « si aliquam in cellula voluerit inferre substantiam, in mensi ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Qui si susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de seipso ab illa judicabit hora. Nam si aliquid prius erogavit pauperibus, aut veniens in cellulam aliquid intulit fratribus, ipsi tamen non est licitum ut aliquid habeat in sua potestate. » Regula Orientalis (Cap. 3): « Nemo suum quidquam vindicet, neque ullus aliquid peculiariter usurpet, sed habeant omnia communia. » S. Basilius interrogatus (Reg. brev., interrog. 85), « Si oportet aliquid habere proprium in communi fratrum societate, » respondet: « Hoc contrarium est testimoniis illis quae habentur in Actis de his qui crediderunt, in quibus scriptum est: Neque quisquam eorum quoe possidebat, aliquid suum esse dicebat; quare qui suum esse dicit aliquid, is seipsum reddit alienum ab Ecclesia Dei, et a charitate Domini, qui quidem et verbo, et re docuit ponendam esse animam suam pro inimicis suis, nedum res externas. » Vide ejusdem Constitutiones monast. c. 35. Doctrina sancti Orsiesii abbatis de institutione monachorum (Cap. 22): « Cui ministerium aliquod et dispensatio est credita monasterii; et si ex ea lucrum faciat, scelus putetur et sacrilegum quidquam ex ea contingere, et in propriam vertere requiem, quasi despiciens eos qui non habent, et felici paupertate sunt divites, ut non solum ipse perierit, sed et caeteros provocet ad pereundum.","prev":{"citation":"Regula 33.425.92-115","label":"33.425.92 to 33.425.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.92"},"next":{"citation":"Regula 33.425.140-165","label":"33.425.140 to 33.425.165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.140"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}