{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 33.425.140-165","citation":"Benedict, Regula 33.425.140-165","ref":"33.425.140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.140.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"» Et infra: « Qui autem vixerunt in coenobio, et de communi in suos aliquid averterunt usus: vae eis cum de corpore exierint, dicetur illis: Mementote quia recepistis bona in vita vestra. » Consensoria monachorum (Cap. 8): « Non poterit proprie retinere quod per pactum ad omnes pertinet, et Deo utique est consecratum. » Regula incerti auctoris (Cap. 2): « Nemo sibi aliquid vindicet proprium, sive in vestimento, sive In quacunque re: apostolica enim vita optamus vivere. » Regula sancti Caesarii ad virgines (Cap. 15): « Nemo sibi aliquid judicet proprium, sive in vestimento, sive in quacunque alia re. » Recula sancti Aureliani ad monachos (Cap. 5). « Nihil occulte accipiatis, sed si propinquus aut amicus aliquid in vestimento, aut in aura, vel aliud quodcunque dederit aut transmiserit, in potestate sit abbatis; et si illi cui transmittitur necesse fuerit, tribuatur; sin vero ille nihil indiget, iu commune redactum cui necessarium est, tribuatur. » Regula S. Ferreoli (Cap. 10): « Illud etiam statui debere perspeximus, ut nullus monachorum aliquid sibi proprium absque societate fratrum audeat vindicare: ita ut etiam in his quae sua sunt nihil amplius credat sibi juris esse quam caeteris; quia cum seipsum alterius subdidit potestati, omnia secum in alienam potestatem transmisit. Quidquid erga secum rerum detulerit expetito consortio monachorum, ac ubi corpori congregationis membrum factus adhaeserit, statim cognoscat omnia in communionem transiisse; et hoc tantum judicet proprium, quidquid cum fratribus possederit indivisum, etc. » Regula sancti Columbani (Cap. 4): « Nuditas et facultatum contemptus prima perfectio est monachorum. » Regula Tarnatensis (Cap. 2): « Nulli liceat sequestratam eligere mansionem, nec armariolum, aut aliquid simile quod peculiarius claudi possit permittatur habere proprium. » Et iterum (Cap. 14): « Nihilque habere vos proprium reputetis. » Regula sancti Isidori (Cap. 5): « Monachi in communi viventes nihil peculiare sibi facere audeant neque in suis cellulis quidquam quod ad victum vel ad quamlibet rem aliam pertineat, sine regulari dispensatione habere vel possidere praesumant.","prev":{"citation":"Regula 33.425.116-139","label":"33.425.116 to 33.425.139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.116"},"next":{"citation":"Regula 33.425.166-185","label":"33.425.166 to 33.425.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.166"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}