{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 33.425.18-34","citation":"Benedict, Regula 33.425.18-34","ref":"33.425.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.18.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quis enim non irrideat mona hos post amplas saeculi divitias abjectas nae…iis detineri, tantoque his affectu inhaerere, quanto, si non majori, avarus thesauris? Et tamen id jam de nonnullis aevi sui monachis deplorabat Cassianus his verbis (Collat. 1, c. 6): « Nonnullos mundi hujus maxi nas facultates, et non solum multa auri atque argenti talenta, verum etiam praediorum magnificentiam contemnentes, post haec vidimus pro scapello, pro graphio, pro acu, pro calamo commoveri..... Nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicere servant, ut eum ne leviter quidem vel contingi ab aliquo patiantur, et inde occasiones impatientiae ac mortis incurrunt: unde monentur stipendia charitatis ac patientiae acquirere; cumque omnes divitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen affectum in rebus minimis retentantes et pro ipsis nonnunquam mobiliter irascentes, veluti qui non habet apostolicam charitatem ex omnibus infructuosi sterilesque inveniuntur. » Ne quis proesumat aliquid dare aut accipere sine jussione abbatis, neque aliquid habere proprium. ] Tria hic prohibet S. legislator. Primum aliquid sine jussione abbatis cuiquam dare: id quod, ne falsa pietas deciperet, etiam erga pauperes intelligendum esse docet illud S. Isidori (Cap. 5): « Non esi praesumendum sine conscientia abbatis egenis vel quibuslibet conferre de eo quod regulari dispensatione noscitur monachus possidere, » Imo nec de his quae ab abbate pauperibus eroganda constituta sunt, ex Regula S. Basilii (Regul, brev., interrog. 87): « Dare aut accipere etiam secundum mandatum non est cujuslibet, sed illius cui commissum est cum approbatione munus dispensandi. Proinde hic erit qui sive vetus, sive novum (vestimentum) habita ratione temporis cujusque dabit et accipiet. » Et alibi interrogatus (interrog. 100) « venientes ad ostium, et petentes quomodo dimittemus, et si debet unusquisque porrigere panem, vel quodcunque aliud, aut oportet ad eum qui praeest pertinere, » respondet: « Is cui dispensatio credita est cum consideratione debet hoc facere.","prev":{"citation":"Regula 33.425.1-17","label":"33.425.1 to 33.425.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.1"},"next":{"citation":"Regula 33.425.35-66","label":"33.425.35 to 33.425.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.35"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}