{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 33.425.186-205","citation":"Benedict, Regula 33.425.186-205","ref":"33.425.186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.186.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit deprehensus habere, regulari modo praedicto de monasterio expellatur, nec recipiatur ulterius, nisi poeniteat secundum monasticam disciplinatur. » Et sub finem: « Nec aestimet abbas quod super habenda aliqua proprietate possit cum aliquo monacho dispensare, quia abdicatio proprietatis, sicut et custodia costratis, adeo est annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus pontifex possit licentiam indulgere. » Idem videre est in Concilus passim, praesertim in Aurelianensi i, can. 21; Autissiodorensi can. 25, Lateranensi sub Alexandro III, et aliis plurimis. Sed de his satis. Ad textum revertor. Nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino. ] Nullam omnino rem, « quasi diceret: dummodo sit res, istam tibi excludo; et omnino, id est omnibus modis, hoc est per nullum modum habeas: » inquit Bernardus Cassinensis. Quippe quibus nec corpora sua, nec voluntates licet habere in propria potestate. ] Reddit his verbis rationem cur monachus possidere proprium haud debeat: nam si nec voluntatis propriae, nec sui corporis potestatem habere liceat, multo minus rerum temporalium: Quod vero nec voluntas, nec corpora, nostra sint in potestate, vel inde maxime patet, quod per saeculi lugam, Deique dilectionem nos ipsos vendidimus, ut loquitur S. Jobannes Climacus (Grad. 3): quapropter siculi res vendita haud amplius est ejus qui vendidit illam, ita nec nos nostri sumus, sed Dei, cui per monasticam professionem venditi sumus. Eadem ratione proprium a monachis amputandum censuit S. Ferreolus; « quia, inquit, cum seipsum alterius subdidit potestati, omnia secum in alienam potestatem transmisit. » Et Magister: « Ideo aliquid peculiare habere denegatur; quia nemo serviens Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit, ut cum omnibus rebus suis alieno cum se imperio subdiderit, non sit res ubi propria ejus voluntas extollatur.","prev":{"citation":"Regula 33.425.166-185","label":"33.425.166 to 33.425.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.166"},"next":{"citation":"Regula 33.425.206-228","label":"33.425.206 to 33.425.228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.206"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}