{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 33.425.206-228","citation":"Benedict, Regula 33.425.206-228","ref":"33.425.206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.206.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"» Porro acute hic notat Haeftenus triplicem hoc capite a S. Benedicto praescriptam esse abdicationem, tribus volis respondentem: rerum temporalium, quaper paupertatem abnegamus; corporum, quae per castitatem Deo consecramus; et voluntatis propriae, quam per obedientiam Deo immolamus. Et hanc ultimam abdicationem a suis fratribus ante omnia exigebat V. Wala Corbeiensis abbas, qui, ut scribit Paschasius iu ejus Vita, I. i, c. 21 (Soec. 4 Bened., part. i), « quam saepe cunctos generaliter, non minus quam plurimos specialiter de voluntate liberi arbitrii, et potestate proprii corporis, juxta professionem monasticae disciplinae satis argumetose monebat, ne nostrum aliquis voluntatem propriam sequeretur; alioquin, alebat, quomodo rationem pro aliquo redditurus ero, nisi et potestatem sui corporis, et voluntatem liberi arbitrii mihi relinquat. Quod si ipse sibi in sua se retinuerit potestate vel voluntate, noverit rationem se redditurum, non solum pro suis, verborum, aut cogitationum, vel gestorum factis; verum etiam quia contra professionem monasticae legis, in sua se retinuit potestate vel voluntate cordis. Tanto profecto, inquiens, liber ero, quanto non mihi debita potestas concessa manet, neque voluntas sui relaxatur arbitrii. » Omnia vero necessaria a Patre monasterii sperare. ] Plurima hunc in locum obervanda occurrunt. Primo per monasterii Patrem: 1° intelligi posse Deum ipsum, qui communis omnium pater est, in quo oculi omnium sperant, et dat escam illorum in tempore opportuno, aperitque manum suam, et implet omne animal benedictione; 2° abbatem, qui vides ejus in monasterio agit, ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus. Abba Pater: quo sensu monasterii Partrem hic intellexit Richardus de S. Angelo; 3° cellerarium, qui ex Regulae cap. 31, omni congregationi sit sicut pater. Secundo, per omnia necessaria, hic non solum intelligi victum aut vestitum, si stricte sumantur, sed ea omnia quae ad vitam monasticam decenter convenienterque agendam requiruntur;","prev":{"citation":"Regula 33.425.186-205","label":"33.425.186 to 33.425.205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.186"},"next":{"citation":"Regula 33.425.229-254","label":"33.425.229 to 33.425.254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.229"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}