{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 33.425.229-254","citation":"Benedict, Regula 33.425.229-254","ref":"33.425.229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.229.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"quae sanctus Pater exposuisse videtur, cum cap. 55 ait: « Et ut hoc vitium peculiare radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessarii, id est cuculla, tunica, pedules, calagae, bracile, culteltus, graphium, acus, mappula, tabulae; ut omnis auferatur necessitatis excusatio. » Tertio, abbatem et cellerarium in necessariis administrandis valde sollicitos esse debere; quia, « sicut sancitum est ut nihil proprium habeant, ita justum est ut omnes quae necessaria fuerint a sancto abbate accipiant, » inquit sanctus Caesarius in Reg. ad, monachos (Cap. 16). Et citatus hic ab Hildemaro Gregorius: « Si vult paster suis discipulis proficere, magnum studium debet habere de temporalibus necessitatibus praebendis. » In quibus etiam distribuendis attendere debet quod ait Trithemius (De Propr. monach., cap. 9): « Quae sine culpa potest concedere, non debet cum periculo denegare: suscepit enim infirmorum curam, non fortium. » Quarto, quod sicut omnia necessaria a Patre monasterii sperare, ita superfla resecare oportet: « Ab abbate igitur necessaria speranda sunt, infit Trithemius (Ibid., c. 5), non superflua; quia ubi necessitas ad usum monachorum permittitur, superfluitas ut crimen condemnatur; et sicut abbas necessaria fratribus denegans, graviter a Deo reprehenditur, ita si concesserit superflua, tanquam praevaricator sancti ordinis condemnatur. » Hinc concilium Tridentinum (Sess. 25, de Regul., c. 2): « Mobilium usum ita superiores permittant, ut eorum supeflex statui paupertatis quam professi sunt conveniat, nihilque superflui in ea sit, nihil etiam quod sit necessarium eis denegetur. » Jam vero si quaeras quid sit superfluum? respondet Joannes de Fano (In discursu super observ. Paupert. Fratr. Minor.): « Superfluum est illud quo sublato reliquum sufficit. Duarum altera superfluit, quando una illarum sufficit; multum superfluit, quando parum satis est: pretiosum abundat, si vile satisfacit. » Quinto, observat Hildemarus sanctum Patrem Benedictum non dixisse omnia necessaria a parentibus, vel ab amicis, sed a Patre monasterii speranda esse.","prev":{"citation":"Regula 33.425.206-228","label":"33.425.206 to 33.425.228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.206"},"next":{"citation":"Regula 33.425.255-280","label":"33.425.255 to 33.425.280","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.255"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}