{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 33.425.314-339","citation":"Benedict, Regula 33.425.314-339","ref":"33.425.314","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.314","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.314.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"» Quid vero sit gravissimae disciplinae subjici, ita exponunt Regulae; commentatores, Hildemarus: « Si per furtum habuit illam rem, si grandis est, sicut jam diximus id est quatuor valens denariis; eo modo in minori culpa judicandus est. Si autem major est, tunc debet res incendi; et ipse in graviori culpa judicandus est. » Bernardus Cassinensis: « Gradibus non servatis, excommunicationem intelligo gravissimam disciplinam, ut sicut de notorio proprietario dictum est piniatur. » Econtra Boherius in primo comm.: « Dic, inquit, quod prius semel et iterum debet proprietarius admoneri secreto, et inde graviori, id est publicae correctioni subjici, et postea per reliquos gradus deduci. » At non multo post ita habet: « Dic subjaceat gravissimae disciplinae, id est corporali vindictae, quod erit arbitrarium. » In secundo vero commentario ad verba gravissimae disciplinoe subjaceat, addit ex Cassiani I. iv, cap. 16, plagarum scilicet, vel expulsionis. Sed Bernardi sententiam sequi videtur Nicolaus dc Fractura. Ita nimirum illi S. Benedictum explicant. Pro conclusione autem hujus capitis haud erit abs re de proprietariorum poenis paule fusius disserere; quod tunc praestitisse nos credimus, postquam antiqua regularum monasticarum statuta, conciliorum, Romanorumque pontificum decreta, ac tandem recentiorum etiam congregationum constitutiones hanc in rem protulerimus. Itaque in Regula tertia SS. Patrum decernitur, ut abbas proprietarius « a fratribus arguatur; si in vitio perstiterit, in notitiam episcopi deferatur: qui si ab episcopo correptus, nec sic emendaverit, deponatur. » Poenae incerti auctoris apud S. Basilium: « Si quis possidet aliquid in monasterio, vel extra monasterium, sit excommunicatus. » Et iterum: « Si quis foras dederit aliquid aut acceperit praeter voluntatem archimandritae, excommunicetur. » S. Columbanus in Poenitentiali: « Operis peculiaris praesumptio, centum plagis. Possessio alicujus rei, quam non necessitas generaliter fratribus concessit, amissione ejusdem, et centum plagis coerceatur. Necessarium vero ac licitum aliquid facere, dare, accipere sine jussione duodecim plagis, nisi ratio aliqua defendat, ut supplex satisfactio remittat.","prev":{"citation":"Regula 33.425.281-313","label":"33.425.281 to 33.425.313","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.281"},"next":{"citation":"Regula 33.425.340-372","label":"33.425.340 to 33.425.372","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.340"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}