{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 34.435","citation":"Benedict, Regula 34.435","ref":"34.435","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/34.435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/34.435","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/34.435.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Si omnes oequaliter debeant necessaria accipere. Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat: ubi non dicimus, ut personarum (quod absit) acceptio sit, sed infirmitatum consideratio. Ubi qui minus indiget, agat Deo gratias, et non contristetur; qui vero plus indigent, humilietur pro infirmitate et non extollatur pro misericordia: et ita omnia membra erunt in pace. Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicunque causa in aliquo qualicunque verbo vel significatione appareat. Quod si deprehendis fuerit, districtiori disciplinae subdatur. COMMENTARIUS. Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat, etc. ] Eamdem Regulam ducem sequuntur S. Basilius in Regulis brevior., interrog. 135, S. Augustinus in Regula cap. 1, Regula Tarnatensis, c. 14, et S. Leander in lib. de Institut. Virg., cap. 13. Ubi non dicimus ut personarum, quod absit, acceptio sit, sed infirmitatum consideratio.] Huc respexit Gregorius IX in sua pro monachis Benedictinis Constitutione praescribens, ut « abbas det singulis et unicuique prout opus fuerit, ut non sit personarum acceptio, sed infirmitatis consideratio habeatur. » Isthaec vero consideratio, ut scribit Boherius, debet attendi in omni infirmitate naturae, juventutis, senectutis, vitae, morum. Et recte quidem. Nam, ut dicit Grimlaicus (In reg. Solit., c. 47), « habenda est inter nobiles et ignobiles, inter sanos et infirmos, inter senes et juvenes magna discretio: non enim possunt hi qui de deliciis veniunt, et hi qui in deliciis numquam fuerunt, aequalem tenere rigorem abstinentiae, neque sani et infirmi aequaliter possunt asbtinere. » Vide S. Basili Regulam ex versione Ruffini cap. 10. Ubi qui minus indiget, agat Deo gratias.] Pro collata sibi fortitudine, et virtute abstinentiae.","prev":{"citation":"Regula 33.425.461-477","label":"33.425.461 to 33.425.477","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.461"},"next":{"citation":"Regula 34.436.1-25","label":"34.436.1 to 34.436.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/34.436.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/34.436.1"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}