{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 35.448.177-199","citation":"Benedict, Regula 35.448.177-199","ref":"35.448.177","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.177","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.177.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Thomae abbatis Farfensis (Soec. iii Ben.); quod scilicet congruis temnoribus ad Farfensis monasterium veniebant, « et hebdomadas suas in coquinae officio sicut et alii fratres in ipso faciebant monasterio. » Porro nullum hoc capite discrimen ponere videtur S. Benedictus inter coquinae hebdomadarios et mensae ministros: utrosque tamen distinguit cap. 38, ubi, agens de hebdomadario lectore, ait: Postea autem cum coquinoe: hebdomadariis, et servitoribus reficiat. Quem in locum Boherius in primo comment.: « An enim isti servitores per septimanas serviant, an per dies non curo, quia nec in Regula hoc reperio, sibi tamen vicissim hujus servitutis officium impendent. » Ubi manifeste servitores ab hebdomadariis coquinae, qui per totam septimanam serviebant, distinguit. Apud Cluniacenses tamen, Divionenses S. Benigni, et Cistercienses, hebdomadarii coquinaae utrumque munus obibant. DeCluniacensibus audiendus est Udalricus (Lib. ii, c. 35): « Finita hora post quam fratres sunt refecturi, celeriter exeunt, ut fabas administrent, quas qui prior est coquorum, si tamen bene noverit, et hujus esi valetudinis, cum cocleario ad hoc facto mittit in scutellas; alii porian: ad mensas, a principali mensa incipientes. De oleribus econtrario fieri solet; quae ita administrant, ut a novissimo incipiant. » idem habent mss. Consuetudines S. Benigni, cap. 35, adduntque: « Et non solum ipsi, sed et omnes, qui scutellas in refectorio portant, hanc diligentiam debeat habere, ne scutellam ita bassam portent, ut intus possint anhelare, nec aliquam psalmodiae mussitationem interim faciant, ut fundum ipsius nec sordidum sit provideant, ut tutelam frocci ab ipsa custodiant, ut digitum ne intus intingant, caveant. » Generale tamen et pittantiam tam ex Udalrico quam ex praedictis consuetudinibus, non ipsi ex debito, sed cellerarius et alii quibus innuebat ipse, ministrabant. Generale autem, quod dominica, fer. 3, 5, et sabbato serviebant, illud vocabant, quod singulis in singulis scutellis porrigebatur.","prev":{"citation":"Regula 35.448.151-176","label":"35.448.151 to 35.448.176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.151"},"next":{"citation":"Regula 35.448.200-228","label":"35.448.200 to 35.448.228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.200"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}