{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 35.448.200-228","citation":"Benedict, Regula 35.448.200-228","ref":"35.448.200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.200.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Pittantia vero, quae fer. 2, 4, 6, illud quod duobus in una scutella ministrabatur ex codem Udalrico. De Cisterciensibus ita liber Usuum, cap. 108: « Ubi quatuor hebdomadarii coquinae fuerint, duo una die, et duo alia vicissim serviant. » His tamen adjungebatur cellerarius ex cap. 76, in quo sic legitur: « Cellerarius, et coci praevideant, ut ambo pulmentaria priusquam campana pulsetur (si sic tamen viderit expedire) per mensas disponant, » Quem morem forte respicit locus ex Vim S. Stephani, abbatis Obazinensis, lib. ii, num. 19, quo cellerarius ex ejus praecepto refectorium et mensas mantilibus ornasse dicitur (Miscell. Baluz., tom. IV). Praeterea tam apud Cluniacensesquam apud Cistercienses a coquinae; hebdomadariis distinctus erat refectorarius, qui, adjutus ab aliis fratribus, si necesse esset, quotidie refectorium parabat, mantilibus, cochlearibus, cultullis, pane et vino mensas sternebat, cujus officium fusius descriptum habes apud Udalricum, lib. iii, cap. 21, in Consuelud. S. Benigni, cap. 42, et in lib. Usuum Cister., cap. 118. Quia exinde major merces et charitas acquiritur.] Quia exinde, scilicet vel ex acritudine, aut ex causa gravis utilitatis major merces acquiritur, si et illa patienter portetur, et ista debita devotione persolvatur; vel exinde, id est ex eo quod omnes sibi invicem serviunt, major merces et charitas acquiritur, ac proinde nullus ab hoc officio excusandus, ut nec mercede privetur. Qualis autem et quanta sit illa merces exprimit S. Basilius his verbis: « Magnum opus ministrare, regnumque coelorum procurans. Sagena est enim virtutum omnia in se mandata Dei comprehendens; et primo humilitatem omnem in se virtutem comprehendentem, et bonorum infinitam multitudinem afferentem; deinde et illud: Esurivi et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere. Et paulo ante renuntianti saeculo auctor est, ne patiatur alterum sua exsequi ministeria, ne privatus mercede, eam recipiat alter, illiusque divitiis ditetur.","prev":{"citation":"Regula 35.448.177-199","label":"35.448.177 to 35.448.199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.177"},"next":{"citation":"Regula 35.448.229-256","label":"35.448.229 to 35.448.256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.229"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}