{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 35.448.25-42","citation":"Benedict, Regula 35.448.25-42","ref":"35.448.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.25.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Bonif. epist. ad Zachar. papam): quia devotius ac dignius per fratres omne exercebitur officium quam per laicum aut ser vum malevolum. » Quod illi adeo enixe postulaverant, in uiversis ordinis monastici monasteriis haud multo post instituere conati sunt abbates sub Ludovico Pio Aquisgrani congregati, edito statuto (Can. 4), « ut in coquina, in pistrino, et caeteris officinis propriis operentur manibus » monachi. Et certe si omnia monasterii utensilia ac si altaris vasa sacrata conspicienda sunt, haud profanis, sed per vitae religiosae propositum sanctificatis manibus tractari debent. Procul erqo omnes illi servitorum laicorum greges, quos non sine aliquo animi rubore nostra aetate in coenobiis cernimus, heu quam longe distamus ab illis temporibus, quibus ne quidem pedem in coquinam inferre, dum illic fratres operarentur, laicis licebat: quorum opera si quid aut afferendum, aut referendum opus esset, per fenestram allata, reddendave porrigebantur, uti his expressis verbis praescribunt Statuta S. Adalardi: « De laicis haec est una et definita sententia, ut quandiu ibi aut pulmentaria praeparantur, aut praeparata ministrantur; sive quando fratres prius generaliter, sive quando postmodum reficiuntur, nullus ingrediatur. Si vero talia aliqua, aut prius praeparanda, aut postmodum mundanda, vel curanda fuerint, quae laicis deputata sint; fenestra, aut ostium, aut locus extra coquinam talis constitutus sit, ubi fratres vel praeparanda suscipiant, vel mundanda referant, ubi ea illi vel ponere, vel posita recipere possint, ut tamen nullam occasionem pro qua coquinam ingrediantur habeant. » Eadem sub poenis saevissimis disciplina vigebat apud Cistercienses, in quorum capitulo generali anni 1195 definitum est (Instit. Cist. dist. 6, c. 13), ut « saeculares non serviant in coquina conventus, nec in infirmitoriis: quod si in domo aliqua facium fuerit, prior et cellerarii, quandiu facium fuerit, sint in pane et aqua omni sexta feria. Abbas vero si hoc scierit, et non emendaverit, culpam hanc in capitulo generali fateatur, nec ad mensam abbatis infra abbatiam aliquis saecularium ministret, nisi forte in hospitio comedentis.","prev":{"citation":"Regula 35.448.1-24","label":"35.448.1 to 35.448.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.1"},"next":{"citation":"Regula 35.448.43-64","label":"35.448.43 to 35.448.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.43"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}