{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 35.448.300-336","citation":"Benedict, Regula 35.448.300-336","ref":"35.448.300","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.300","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.300.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"comedentes fratres tam ad prandium quam ad coenam semel ad minus invisere. » Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. ] Quid per munditias hic intelligat S. P. Benedictus varie exponunt commentatores. Hildemarus omnium fere antiquissimus mentem suam ita exprimit: « Intentio S. Benedicti fuit, ut omnia in ipsa hebdomada faciat; sed nunc quia labor grandis est, eo quod non possunt in coquina servire, et Herum porticus scopare, el caeteras mundinias facere, idcirco dividitur isto modo; id est in die sabbati scopatur coquina, et lavantur lapidea, et scutella, sive etiam scamna. In abera vero sequenti hebdomada scopant totos port cus, id est ante coquinam et ante refectorium. Capitulum vero et dormitorium ante vestiarium debet camerarius scopare, et ante basilicam basilicanus. Refectorium vero cellerarius debet scopare; si laborilli fuerit, debet petere adjutorem a decano. » Hildemarus igitur munditias in verrendo monasterio et abluendis coquinae vasculis reponit. Sed Bernardus Cassinensis munditias in tribus omnino constituit: 1° « Munditiae istae, inquit, sunt vasorum; 2° scopatio domorum; 3° ablutio linteaminum, cum quibus tergunt manus et pedes. » Idem sentiunt Boherius et Joannes de Turrecremata. At vero Matthias Lambertus S. Benedictum intelligit de sola vasculorum munditie; S. Hildegardis de sola scopatione; quam postremam sententiam tuetur Menardus his verbis: « Munditias faciat, id est verrat monasterium; unde Magister cap. 19 Regulae: Munditias monasterii exerceant. Munditias facere est verrere. Plautus in Sticho: Munditias volo facere, afferte scopas. Neque hic locus S. P. Benedicti comprehendit vasa et lances, nam quotidie tergendae sunt. » In mss. etiam Cons. S. Benigni cap. 35, munditias facere idem est « quod bene lavare eum scopis lavatorium claustri, et mundare pavimentum necessariarum. Quae munditiae in Quadragesima inter sextam et nonam fieri debent; alio autem tempore post nonam, aut post prandium, si dies jejunii fuerit.","prev":{"citation":"Regula 35.448.280-299","label":"35.448.280 to 35.448.299","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.280"},"next":{"citation":"Regula 35.448.337-369","label":"35.448.337 to 35.448.369","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.337"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}