{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 35.448.614-637","citation":"Benedict, Regula 35.448.614-637","ref":"35.448.614","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.614","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.614.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"» Quod confirmatur ex cap. 38, quo praescribitur ut lector mensae dominica post missas et communionem ingrediatur ad legendum. Ex quibus duobus locis haud obscure colligitur antiquos ordinis Benedictini monachos saltem diebus dominicis festisque, ut vocant, de praecepto sacram percepisse eucharistiam. De Augiensibus res absque controversia est ex capitulo 4 Monachorum ad Augiam directorum: « Ut in dominicis diebus omnes pariter secundum quo ingressi sunt ordine in monasterium, sic accedant ad pacem, ad communionem, praeter illos qui pro nimia senectute, vel infirmitate, inter illos stare non possunt, qui tamen separatim communicant. Si quis vero hoc spiritali dono, id est corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi se privaverit, Pater monasterii, qui praesens semper esse debet dum communicant, cur hoc illi evenerit scire debet omnino. » De aliis vero Germaniae monachis ita praescribunt Germaniae Consuetudines mss. n. 21: « Communionem dominicam tempore duodecim lectionum, pacem, oblationem quoque tempore suo nullus praetermittere auteat absque permissu prioris. » Et certe citra omnem dubitationem videtur S. Pater Benedictus priscorum monachorum aemulatus fuisse exempla, qui, teste Cassiano (Lib. iii, c. 2), sabbatis dominicisque diebus sacroe communionis obtentu hora tertia convenire solebant; quique, ut scribit S. Joannes Damascenus (In Vita SS. Barlaam, et Iosap., lib. i de Vit. Patr.), « procul inter se constructis aediculis dominicis diebus ad unam et eamdem ecclesiam pergunt ac divina mysteria, hoc est incruentum puri corporis et pretiosi sanguinis Christi sacrificium percipiunt. » Ubi Sinaitas monachos designasse videtur, de quibus S. Nilus in Historia caedis SS. Patrum in Sina (Apud Boll. 13 Jan.): « Diebus autem dominicis ad unam veniunt ecclesiam, et inter se conveniunt post unam hebdomadam.... Divinis itaque communicant sacramentis, et se invicem excipiunt convivio exercitationis eorum quae convenit eloquiorum. » Idem de S. Gerasimi discipulis narrat Cyrillus in Vita S.","prev":{"citation":"Regula 35.448.590-613","label":"35.448.590 to 35.448.613","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.590","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.590"},"next":{"citation":"Regula 35.448.638-669","label":"35.448.638 to 35.448.669","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.638"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}