{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 35.448.638-669","citation":"Benedict, Regula 35.448.638-669","ref":"35.448.638","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.638","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.638.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Euthymii n. 89 (Apud Boll. 20 Jan.). De Pachomianis audiendus est Palladius seu potius angelus in Regula S. Pachomio tradita (Lausiac. 38): « Ingredientes autem ad Christi communionem sabbato et dominica zonas solvant, et pellem ovillam deponant, et cum sola cuculla ingrediantur. » Atque ad hunc morem referendum est quod interrogatus a Paphnutiio S. Onuphrias (Lib. i de Vit. Patr.): « Pater benigne, die dominico et sabbato communionem percipiebas ab aliquo? » Respondit: « Omni die dominico, vel sabbato angelum Domini paratum invenio sacrosanctum corpus et sanguinem Domini nosiri Jesu Christi secum deferentem; » et quod de S. Severo abbate Agathensi scribunt: « Tantum diebus dominicis post perceptam eucharistiam sumebat escam. » Nimirum cum S. abbate Theona sibi persuasum habebant justius esse, « ut cum hac cordis humilitate qua credimus et fatemur illa sacrosancta mysteria nunquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis diebus ob remedium nostrarum aegritidinum praesumamus, quam ut vana persuasione cordis elati, vel post annum dignos eorum participio nos esse credamus. » Ubi quosdam redarguit, qui in monasteriis consistentes, dignius ae devotius se communicaturos existimabant, si differrent in annum: quibus cum Ambrosio, seu quovis alio dicere potuisset (De Sacrament.): « Si quotidianus; panis est, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consueverunt? Accipe quotidie quod quotidie tibi prosit; sic vive ut quotidie merearis accipere. » Non defuere tamen qui etiam frequentius, imo quotidie divinis mysteriis participarent. Macnus monasterii abbatis Petri monarchus (Lib. х de Vit. Pat., c. 17) tertio singulis hebdomadibus communicabat, S. Simeon Stylita (Lib. i de Vit, Pat. c.) quotidie divinum cibum percipiebat. De abbate Apollonio ita scribit Ruffinus (Lib. i de Vit. Pat. c. 7): « Consuetudo autem erat apud eum ut fratres qui cum ipso manebant non prius cibum sumerent quam communonem dominicam perciperent circa horam diei nonam;","prev":{"citation":"Regula 35.448.614-637","label":"35.448.614 to 35.448.637","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.614"},"next":{"citation":"Regula 35.448.670-690","label":"35.448.670 to 35.448.690","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.670","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.670"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}