{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 36.14.1-26","citation":"Benedict, Regula 36.14.1-26","ref":"36.14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.14.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Quinto, cum ea petunt remedia quae, propter pretium, monasticae quam voverunt paupertati repugnant. His prorsus S. Bernardus diceret, quod olim ad fratres de S. Anastasio scripsit (Epist. 321): « Unum a me petiit venerabilis abbis vester, quod mihi minime bonum videtur, credo autem quod et ego spiritum Dei habeam, et consilium Dei in hoc. Scio equidem quod in regione habitatis infirma, et multis aliqui ex vobis laborant infirmitatibus; sed mementote quis dixerit. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi; et, cum infirmor, inquit, tunc fortior sum. Compatior utique infirmitati corporum, sed timenda multo magis, ampliusque cavenda infirmitas animarum; propterea minime competit religioni vestrae medici nes quaerere corporales, sed nec expedit salu…. Nam de vilibus quidem herbis et quae pauperes deceant, interdum aliquid sumere tolerabile est: et hoc aliquando solet fieri: at vero species emere, quaerere medicos, accipere potiones, religioni indecens est, et contrarium puritati, maximeque ordinis nostri, nec honestati congruit, nec puritati; haec enim omnia gentes inquirunt: scimus autem quia qui in carne vivunt, Deo placere non possunt; spiritualia proinde spiritualibus comparanda, et quaerenda potio humilitatis, et clamandum in toto corde: Sana animam meam, Domine, quia peccavi tibi. Huic sanitati, fratres dilectissimi, operam date, hanc sectamini, hanc servate, quia vana salus hominum. » Et Fastredus, tertius Clarevallensis abbas (Inter epist. S. Bernard. epist. 397): « In tui excusationem affers stomachi et capitis dolores, quodque communes tibi cibi officiant. Tota erras via, si credas monachum saecularium medicinas sequi posse. Ad monasterium enim venimus, ut corpori incommoditates, et non commoda et voluptates quaeramus. Si S. Paulo fortitudinem addebat infirmitas, quare domo medium tantorum bonorum causam exturbare niteris? Crede mihi, pater mi, saepius S. Bernardum pultes ex farina confectas, addito cleo et melle, cum scrupulo edentem vidi ad stomachum calefaciendum.","prev":{"citation":"Regula 36.13","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.13"},"next":{"citation":"Regula 36.14.27-52","label":"36.14.27 to 36.14.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.14.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.14.27"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}