{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 36.16","citation":"Benedict, Regula 36.16","ref":"36.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.16.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Septimo, inter superfluos etiam reponendi sunt qui inutilia petunt remedia, aut certe pro levibus adeo morbis, ut absque ulla medicorum opera sola, possint curare patientia: quos admodum perstringit Petrus Blesensis his verbis (Lib. in Job., cap. 1): « Si invenerit religiosus circa se pulsum velocem, aut urinam incensam, aut hebetem appetitum, consulit medicos, examinat species, electuaria facit, nullis utitur salsamentis, quae non sint condita ex cinnamomo, gariophilo, et nuce muscata. O quam odiosum est in homine, quod qui semper de hierarchia coelesti debuerat loqui, de hierapiera, et hieralogadi (Sic) disputare discit. Religiosus iste discipulus potius est Epicuri quam Christi. Hoc capiti, inquit, hoc oculis, hoc stomacho, hoc hepati nocet. Butyrum convertibilis est naturae, cervisia ventos facit, caules melancholici sunt, porri choleram accendunt, pisa guttam generant, faba constipat, lentes excaecant, caseus universaliter est pessimus. Diu ad orationem stare nervos debilitat, jejunare cerebrum turbat, vigilare desiccat. Nunquid inveniuntur istae differentiae in Evangelio aut Prophetis? Certe non habet hoc institutio B. Benedicti; sed miseris hoc revelat caro et sanguis. » Hactenus Petrus Blesensis. Quid vero de his diceret, qui nullo affecti morbo, praeservativa, ut aiunt, medicamenta sumunt? Haud dubium cum S. Bernardo exclamaret (Bernardus Apol. ad Guill., c. 8); « Delicata nimis medicina est prius alligari quam vulnerari; membrum non percussum plangere, et necdum suscepto ictu admovere manum, fovere unguento ubi non dolet, emplastrum adhibere ubi caesura non est. »","prev":{"citation":"Regula 36.15","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.15"},"next":{"citation":"Regula 36.17","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.17"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}