{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 36.23","citation":"Benedict, Regula 36.23","ref":"36.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.23.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Secundo ex Bernardo Cassinensi curam gerere debet abbas ut infirmi officium regulare audiant: nam, ut dicit Hildemarus, ante infirmos semper omnia officia canenda sunt. Atque ita olim communis ordinis nostri usus obtinebat ut infinitis prope testimoniis et statutis comprobari posset. Insigne nobis suppeditat Victor papa III, in lib. ii Dialogorum, ubi haec scribit: « Quidam frater Joannes dicebatur, qui aetate et aegritudine pressus, extremum vitae spiritum trahebat. Cum igitur quadam die aliqui ex fratribus more solito decantaturi matutinas laudes ad eum venissent, ille cos voce qua potuit compescuit dicens: Nolo, inquit, ut mihi canonicas horas amplius decantetis, quia dominus abbas cum multis fratribus albis vestibus indutis ad me modo gratia visitandi venerunt, mihique matutinale officium decantantes, post paululum se huc venturos, meque secum assumpturos esse dixerunt, etc.; » addique: « Haec quae retuli in quadam veteri paginula imperito satis stylo exarata reperi. » Simile est illud quod de S. Benedicto Biscopo refert Beda Venerabilis, quod scilicet aegrotans « quia nullatenus ad orandum surgere, non facile ad explendum solitae psalmodiae cursum linguam vocemque poterat levare, didicit vir prudens, affertu religionis dictante, per singulas diurnae sive nocturnae orationis horas aliquos ad se fratrum vocare, quibus psalmos consuetos duobus in choris resonantibus, et ipse cum eis quatenus poterat psallendo, quod per se solum nequiverat, eorum juvamine suppleret. » Eadem disciplina in aliis etiam Angliae monasteriis vigebat; nam in Croylandensi Turketulus abbas, aegrotante Clarembaldo monacho, ab eo « die nocteque non recedebat, sed juxta recubans, regulare servitium in auribus aegroti decantabat, » quemadmodum scribit Ingulfus, abbas ejusdem coenobii (Ingulf. in Hist. Croyl., anno 974). In Gemmeticensi pariter Hugoni praecentori in vigilia S. Valentini aegrotanti fratres suggerebant (Baldericus Dol. episc. in Histor. Transl. S. Val., apud Boll. 14 Febr.): « Non poteris ad ecclesiam pergere, quocirca te oportet hic seorsim vesperas celebrare; hic tecum remanebimus, et prout poterimus solomnizabimus. » Haec omnia confirmat Udalricus, lib. iii, cap. 29, ubi fratri ad infirmum excubare volenti permittitur, « maxime si est hujusmodi, qui infirmo horas cantet regulares, et venienti ad extrema legat passiones; » et liber Usuum Cisterciensium, cap. 68, quo item sacerdoti matutinas infirmis cantaturo, post inchoatum hymnum choro egredi permittitur.","prev":{"citation":"Regula 36.22","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.22"},"next":{"citation":"Regula 36.24","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.24"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}