{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 36.38","citation":"Benedict, Regula 36.38","ref":"36.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.38.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Et servitor timens Deum, et diligens, ac sollicitus.] Imo plures si res exigit, inquit Boherius. Idem decernit Regula S. Augustini cap. 13, S. Caesarii ad virgines cap. 30, Tarnatensis cap. 21, S. Isidori cap. 20, et S. Fructuosi cap. 10. Apposite vero hunc locum exponens Hildemarus advertit « quia S. Benedictus cum dicit servitor, non dicit ut canonicus aut laicus sit, sed monachus. Non enim, inquit, ille legem laicis aut canonicis constituit, sed monachis. Vide quomodo potest manus, aut pedes, aut oculus corpori servire, si non fuerit in corpore, ita quomodo potest canonicus, aut laicus, qui non est membrum monasterii, monacho, id est alieno membro servire? » Addit tamen: « Verum si necessitas fuerit ut vestimenta infirmorum propter immunditiam, sicut solet in infirmo, contingere, potest laicus vel canonicus lavare vestimenta sordida. Similiter si necesse fuerit carnes afferre, laicus, vel canonicus afferre debet. » Apud Cluniacenses et Divionenses tres his officiis deputati erant famuli. Hildemari observationi concinit istud Petri Venerabilis statutum (Stat. 24): « Infirmis ipsis, vel quibuslibet in infirmaria comedentibus, nullus, ut fieri solebat, famulorum laicorum serviat; sed monachi tantummodo, aut conversi barbati. » Ita in Gemmeticensi monasterio sub S. Filiberto abbate (Vit. S. Filib. n. 16, Soec. ii), « monachus languentibus serviebat ex more. » In nonnullis vero monasteriis, maxime sanctimonialium, sorores infirmis hebdomadatim serviebant. Ita in Pictaviensi sanctae Radegundis (soec. i), quae tamen ipsa « extra suam hebdomadam infirmantibus serviens » erat. Ita in Troclarensi, in quo S. Segolena (Soec. iii) « infirmantibus suis vicibus serviebat. » Sed S. Eugendus (Soec. i) jubebat ut infirmis « in necessitate servirent quos aegroti potissimum praeelegisceat, » quemadmodum habent ejus acta, num. 21. Infirmarii munia offendes apud Udalric. lib. iii, cap. 25; in lib. Usuum Cisterc. cap. 116, et in Caeremuniali Bursfeld. dist. 2, cap. 10.","prev":{"citation":"Regula 36.37","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.37"},"next":{"citation":"Regula 36.39","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.39"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}