{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 36.39","citation":"Benedict, Regula 36.39","ref":"36.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.39.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Balneorum usus infirmis quoties expedit offeratur. ] Offeratur, inquit; quia non debet ut petat infirmus exspectari, sed sibi offerri, inquit Bernardus Cassinensis: nam praeveniendi sunt infirmi, quos non decet remedia sibi postulare, sed significata abbati sua infirmitate, in ejus charitatis brachiis omni cum fiducia requiescere. Quod autem de balneorum usu infirmis concedendo hic statuit S. P. Benedictus, de balneis privatis et domesticis intelligendum, non de publicis; neque enim ita expedit monachis vagandi foras, raroque offendes aliquos tum veteres, tum recentiores monachos, apud quos aliquod honestatis aut religionis studium viguerit, hujusmodi balneis usos fuisse: « Natationes, et lotiones corporum in mari, fluminibus, stagnis, vel similibus aquis tanquam parum honestas, periculosas omnino omnibus personis nostri ordinis prohibemus, inquiunt Carthusienses (Part. ii, c. 11) in Nova Collect. Statut. Et Cistercienses: « Si quae vero moniales ad balnea extra monasteria processerint, irremissibiliter priventur habitu regulari: licentiantes autem ut praedicta petant balnea, sententiam excommunicationis incurrant. » Huicce statuto occasionem forte dederit S. Hieronymus ad Laetam scribens in haec verba (Epist. 7): « Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae seipsam debet erubescere, et nudam videre non posse; si enim vigiliis et jejuniis macerat corpus suum, et in servitutem redigit, si flammas libidinis, et incentiva ferventis aetatis exstinguere cupit continentiae frigore, si appetitis sordibus turpare festinat naturatem pulchritudinem, cur econtrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat? »","prev":{"citation":"Regula 36.38","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.38"},"next":{"citation":"Regula 36.40","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.40"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}