{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 36.4","citation":"Benedict, Regula 36.4","ref":"36.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.4.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Patrum regulis reperire est, nisi forte in illis quae S. Benedicti textum transcripserunt, ut sunt Regula Donati ad virgines, et Grimlaici ad solitarios. Et quidem in Regula S. Antonii legitur (Num. 2): « Cum surrexeris mane singulis diebus, inquire de aegrotis qui apud te sunt. » Et iterum (Num. 34 ): « Visita aegrotos et infirmos, et imple mensuras seu vasa eorum aqua. » In Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii: « Si is qui talis est fuerit infirmitate obsessus, providendum est ab eo qui praeest qualiter ipsa infirmitas sustentetur. » In Regula S. Pachomii (Art. 20): « Qui aegrotaverit, a praeposito domus ducetur iu triclinio aegrotantium; quod si opus fuerit palliolo, aut tunica, aut caeteris quae ad operiendum, vel ad vescendum necessaria sunt, ipse praepositus a ministris accipiet, et dabit aegrotanti. » In Regula S. Caesarii ad monachos (Cap. 17): « Infirmi tractentur, ut citius convalescant. » In Regula S. Aureliani ad monachos (Cap. 53): « Cura illis vel studium impendatur donec convalescant. » Regula Tarnatensis praescribit (Cap. 21) ut persona praeponatur strenua « quae aegrotis cum pietate serviat, et monasterialem disciplinam regulariter custodiat, et quae conveniunt infirmis rationabiliter expendat. » Idem habet Regula S. Isidori cap. 20. Regula vero S. Fructuosi (Cap. 10): « Aegroti omni miseratione et compassione fovendi sunt, eorumque languores congruo relevandi sunt ministerio. » In altera autem Regula (Cap. 7) infirmi « tanto ministerio foveantur, ut nec propinquorum affectus, nec urbium delicias requirant; sed quod necesse habuerint cellerarius et praepositus praevideant. » Denique Regula Magistri (Cap. 70): « Fratres qui se voluerint ostendere quam pleni sunt charitate, cum certamine aegrotos fratres visitent, consolentur et serviant. »","prev":{"citation":"Regula 36.2-3","label":"36.2 to 36.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.2"},"next":{"citation":"Regula 36.5","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.5"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}