{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 36.50","citation":"Benedict, Regula 36.50","ref":"36.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.50.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Jam vero quod ad antiquam ordinis nostri praxim spectat, in Statutis S. Lanfranci sic lego (Cap. 23): « Qua vero die sanitate recepta ad conventum redire voluerit, si carnem comederit, prius rasus ad horam, quae ante capitulum canitur, chorum introeat; et post ipsam horam in conventu missa dicitur, ad ipsam non offerat. Ingressus capitulum, cum indictum fuerit de ordine loqui, primus surgat, et in eo loco ubi consuetudo est, prostratus veniam petat. Interrogatus, et respondens ut fieri solet, jussus surgere, haec et similia verba dicat: Domine, infirmitate mea gravatus in domo infirmorum diu fui; in cibo, et potu, et aliis multis offendi, et contra ordinem nostrum feci, et inde peto absolutionem vestram. Hoc dicto absolvat eum abbas dicens: Omnipotens Dominus absolvat vos ab his, et ab omnibus aliis vestris delictis; conventu respondente, amen, offerat se frater ille ad pedem abbatis; postea reversus ad locum ubi se prostravit, gratias referens abbati et toti conventui, quia ministrata sunt ei quae infirmitati suae fuerant necessaria, tres genuflectiones more solito faciat. Ipsa die, et deinceps quantum opus fuerit, jubeatur mixtum accipere. Si vero carnem non comedit, in dispositione abbatis sit, qua hora in conventum petita licentia redire, et quomodo se de caetero habere debeat. » Simile aliquid habent Udalricus lib. iii, cap. 27, et Consuet. S. Benigni, in quibus additur, ut eis qui carnes comederint, loco poenitentiae, injungatur ut septem psalmos cantent, vel, si nesciunt, septies orationem dominicam; Benignianae Consuet. addunt vel septies Miserere mei, Deus. Ex Caeremoniali etiam Bursfeldensium infirmi in conventum redire non debent, nisi ex abbatis licentia, et petita in capitulo de negligentiis venia; et quidem ex libro Usuum Cisterc. jejuni, nisi in via dirigendi sint.","prev":{"citation":"Regula 36.49","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.49"},"next":{"citation":"Regula 36.51","label":"Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.51"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}