{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 37.10","citation":"Benedict, Regula 37.10","ref":"37.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/37.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/37.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/37.10.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"De qualitate ciborum audiendus est iterum S. Fructuosus in Regula monastica communi (Cap. 8): « Eos vero senes quos quietos, simplices, humiles et obedientes, in oratione frequentes.... agnoscimus, pia miseratione sicut infantulos foveri, sicut patres honorari mandamus; ita ut a pistrino, et coquinarum vice excusentur, et ab agro et duro labore quieti vacent, excepto quod aliqua leviora opera eis injungantur, ne fessa aetas ante tempus frangatur: Cibi tamen quibus reficiantur teneri et molles ex industria ab hebdomadariis coquantur; et carnes, et vinum propter imbecillitatem moderate eis praebeantur, et omnes in una mensa copulentur, aequaliter cibo et potu uno reficiantur. » Ex capitulo etiam Monachorum ad Augiam directorum cum pueris nulla discretio servatur in alimentis. An vero ex mente S. Benedicti pueris carnes ministrari queant, dubium esse posset. Hildemarus sui temporis morem sequens seipse ita explicat: « Debet etiam bona vestimenta illis dare abbas, et pisces ad manducandum, vel lac, aut butyrum. Carnes vero per tempus quadrupedum, id est in Nativitate Domini, vel in Pascha, aut Pentecosten, seu in solemnitatibus sanctorum, aut prout viderit infantem debdem esse, propter debilitatem illius frequentius illi debet dare carnes. Illis autem infantibus, sicut diximus, omnia necessaria tribuere debet, ut nullam indigentiam habeant; quia si in abundantia fuerint nutriti, cum fuerint majores non illam requirunt. Hoc notandum est, quia juxta tempus aetatis suae debet ibis tribuere carnes quadrupedum, eo quod plus indiget, et opus est cum in tertio anno est carnes manducare; deinde in quarto minus, in quinto plus minus; deinde usque decimum vel undecimum carnes quadrupedum minus manducare debent. In infirmitate autem vel debilitate debet carnes quadrupedum dare quantum necesse est. Deinde vero usque ad quintum decimum annum alium cibum debet illis dare. Post quintum vero decimum annum non praeveniant majores. » Similiter Boherius in primo comment. « Carnes quadrupedum vel volatilium sunt eis ministrandae, cum habeant amplius de nutrimento, et per consequens de sustentatione, quam alii cibi. » Idem habet Bernardus Cassinensis. Et ante haec omnia inter selecta Theodori Cantuariensis archiepiscopi capitula, Spicil. tom. IX, ita habetur: « Infantes monasterii quatuordecim annis carnem manducent. »","prev":{"citation":"Regula 37.9","label":"Chapter 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/37.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/37.9"},"next":{"citation":"Regula 37.11","label":"Chapter 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/37.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/37.11"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}