{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 38.485.1-45","citation":"Benedict, Regula 38.485.1-45","ref":"38.485.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.485.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.485.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.485.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Mensis fratrum edentium lectio deesse non debet.] Cum in solo pane non tantum vivat homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, merito S. Pater Benedictus de mensura ciborum ac potus dicturus, ante praemisit aliquid de lectione ad mensam, ut utriusque hominis, animalis et spiritalis refectioni provideret; prius tamen spiritalis utpote longe dignioris. Idem institutum apud alios etiam monachos viguit, ut patet ex Cassiano, lib. iv, cap. 17; ex Regula SS. Pauli et Stephani, cap. 19; S. Augustini, cap. 5; S. Caesarii ad monachos, cap. 9, et ad virgines cap. 16; S. Aureliani ad monachos cap. 49, ad virgines, cap. 32; S. Isidori, cap. 10, et Magistri cap. 24. Hanc porro lectionem ad mensam adeo necessariam existimavit S. P. Benedictus, ut ad omnes omnino mensas eam frequentari voluerit; ut indicat absoluta et indeterminata ejus locutio mensis edentium fratrum lectio deesse non debet. Hinc synodus Aquisgranensis (Can. 28): « Servitores non ad unam mensam, sed in propriis locis post refectionem fratrum reficiantur, quibus eadem lectio quae fratribus recitata est, recitetur. » Cujus statuti praxim videre est apud Cluniacenses, quibus « tempore refectionis nunquam deerat lectio utrisque mensis, » ut loquitur Joannes Monachus in Vita S. Odonis, lib. i, num. 30: unde et Udalricus agens de lectore hebdomadario (Lib. ii, cap. 34), « librum, inquit, in quo legendum est, in refectorium portat et reportat qui legit ad servitores. » Idem habent Divionenses S. Benigni Consuetudines mss., cap. 37. Idem etiam ex recentioribus Congregationibus institutum amplexi sunt Cassinenses, ubi major est congregatio, Coelestini, Olivetani, et Fulienses, ut in eorum Declarationibus sive Constitutionibus videre licet. Atque ita etiam S. Benedictum exposuit in secundo comment. Boherius. Ejus hoc decretum non ad secundas duntaxat mensas, sed ad ipsos insuper infirmos extendunt insigniores Regulae commentatores. Hildemarus: « Attendendum est, inquit, quia non dicit de sanorum mensis, vel, ubi generalitas fratrum manducat: et ideo sicut de sanis generaliter in unum comedentibus intelligitur lectionem fieri debere, ita etiam debet intelligi de infirmis vel de fleutomatis, de senibus vel infantibus et reliquis aliis fratribus.","prev":{"citation":"Regula 38.484","label":"Chapter 38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.484","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.484"},"next":{"citation":"Regula 38.485.46-66","label":"38.485.46 to 38.485.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.485.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.485.46"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}