{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 38.489.131-150","citation":"Benedict, Regula 38.489.131-150","ref":"38.489.131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.489.131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.131.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Portaria vero, quae pro necessariis causis alloquium expetierit abbatissae, loqui permittatur; quia forsitan talis supervenerit necessitas, quae moram habere non debeat... Festis vero Domini diebus, id est Nativitate Domini, vel Paschae solemnitate, ac Theophania, vel Pentecoste, vel si qua sunt alia Domini vel sanctorum martyrum praecipua sacra celebranda, si ex permisso abbatissae fuerit, ad mensam loqui non negamus; sic tamen ut pressa non dissoluta voce loquantur, ne garrula voce in sonum prorumpentes magis desidia quam laetitia judicetur. Et ipsa confabulatio talis sit ex colloquio Scripturarum, quae animae lucrum faciat, non damnum. » Tandem circa sancti Benedicti verba duplex oritur brevi solvenda difiicultis: una…an extra refectionis tempus in refectorio loqui fas sit, altera num extra refectorium comedentes silere debeant edendo. Ad primam quod spectat, etsi, nihil in sanctae Regulae verbis, si praecise in se sumantur, appareat, quo continuum in refectorio silentium extra refectionis tempus praecipi judicetur; et capitulum 5 monachorum Sangallensium decernat tantum « ut in refectorio hora refectionis nullius, nisi lectoris, vox audiatur: » tamen communis ordinis nostri consuetudo, summorum pontificum decretis firmata, fuit ut in refectorio perpetuum servetur silentium, ut videre est ex dictis c. 6. Circa secundam exstat Petri Venerabilis statutum (Stat. 22), « ut silentium ad mensam sicut in regulari refectorio ubique et ab omnibus teneatur; sed si extra refectorium commune comedenti quilibet supervenerit, surget; cumque invitabit, loquetur, et stando quantum necesse fuerit; sed postquam resederit, ut prius tacebit. » Deinde statuti rationem reddens subdit: « Causa hujus instituti est Apostolus etiam laicis praecipiens: Unusquisque panem suum cum silentio manducet; etiam S. Benedictus monachis imperans et dicens: Summum fiat silentium ad mensam; etiam antiqui seu moderni temporis religiosi, qui ubicunque comedant, rigorem silentii nullo modo relaxant. » Et Instituta Cisterc. ord.","prev":{"citation":"Regula 38.489.94-130","label":"38.489.94 to 38.489.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.489.94"},"next":{"citation":"Regula 38.489.151-174","label":"38.489.151 to 38.489.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.489.151"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}